# Cosmographia universalis 107.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 107.1 to 107.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/107.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/107.1

annis tenuerant, migrauerunt in alliam, potiti eius dominio. Didicerunt quoque Gallorum linguam, quam Romani intro llxerant, & conformes se fecerunt moribus eorum, sicut & alij Franci, qui à fratribus suis tfedentes & pagum Mogoni seu Moeni, ubi hodie est Spircipurgum, occupantes didice runt Germanorum linguam & mores. Pharamundus uerò unanimi ter à suis electus in regem, transtulit sedem suam à Francia orientali in Franciam occidentalem, posuitque legem quam Salicam uocant, ne regni successio in colum transferatur, hoc est, ne mulieres regni haeredes fieri permittantur. Post Meroueum rerum potitus est in Gallia Childericus, deinde Clodoueus primus Christianus rex. Huic successit Lotharius prims, deinde Childericus, & post ipsum Lotharius secundus. Item Dagobertus magnus, Clodoueus, Lotharius tertius, Theodoricus, Clodoueus, Childebertus, Dagobertus. In hoc Daoberto defecit stirps Merouei, fuitque Childericus ultimus rex. Hic sicut & quidam praede tissores sui, qui ignauiae & corporis uoluptatib. sic studuerunt, ut posthabita regni cura, confilessent solo eius titulo, opes uerò & omnis regni potentia penes aulae praefectos, quos illMaiores domus uocabant, erant, sic ut illi quaecunque uel domi uel foris agenda erant, adllnistrarent. Et quando ab exteris nationibus legati ueniebant, sedebant quidem ipsi in rellosolio, audsentiamque auditoribus praebebant, sed aliud nihil respondebant, quàm quod llltructi erant. Eligebatur autem Maior domus ad id officij ex nobilioribus & praecipuis, lllinaula uersabantur. Pręerat huic officio, quum Childericus regium teneret fastigium, sipinus uir grauis & ad obeundum magna atque ardua negotia summa praeditus industria, ill & ipse ex regio descenderat semine, administrationemque habuit Brabantię. Hic animad ffltens regum Franciae inertiam ignauiamque, consentiente populo mittit ad Zachariam um. ecclesiae praesulem legatos, Burchardum Herbipolensem episcopum & Folradum ubatem, qui interrogarent eum, uter regio fastigio dignior esset habendus, an qui nomine odô rex sit, consilio autem & opera nihil praestare posset, an qui solus omne regni onus stineret? Zacharias memor paterni beneficij, quo Roma liberata fuit à Longobardorum e, Pipinum, cuius humeris omnes regni labores incumbebant, regia potestate ChilderiPdigniorem esse disertis uerbis pronunciat: sic nimirum non patris modò officium comlsare, sed sibi quoque & Romanae ecclesiae fidum fortemque patronum & propugnatoIparare uolens.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
