Latin
1072.5 to 1072.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1072.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Decimo anno tempora cauari su cipiunt, supercilia nonnunquam canescere &dente prominere. Foeminae quinquennio finem crescendi can piunt, mares anno addito. Item si lata linea diuidat clu nes ad caudam, uestigium posteriorum pedum longe anteponet prioribus. Testiculi quoque magni proban tur. Docet Xenophon obseruandas cautiones in equo emendo, ut scilicet quis norit aetatem, si frenum recipiat, si sessorem excipiat, si exceptum exci tiat, si dimissus aufugit aut celeriter recipitur, si uerbere ictus fit obtemperans aut excitatior. Quomodo Alexander magnus ex Macedonia profectus fuerit in Indiam uirtute magna, &quae sibi passim in uia occurrerint. Radunt historici de Alexandri in Indiam profectione multa miranda, sed quibus abi surda quaedam mendaciaque non pauca accessisse uidentur. Igitur quum ante Christum natum trecentis circiter annis Alexander Caspias portas cum uniuerso exercitu attigisset. ibique per fertilissimas regiones duceretur, uenit tandem in asperam quan dam &solitariam terram, in qua magnam passus fuit iacturam, &in uaria incidit pericula. Voluit enim compendiosa &tuta eligere itinera ut assequeretur Porum in diae regem ex praelio fugientem. Vnde acceptis centum quinquaginta ducibus, qui breul tatipollicitates itinerum nouerant, per ardentes harenas &egentia humoris loca est profectus, &ad tus praemia his qui periti regionum eum ducerent per ignota Indiae loca ad Bactrianam penitus abditos Seres. At duces maiorem incolis quàm Alexandro fauorem accommodantes hoc unum curabant, ut Alexandri exercitum in exitialia serpentum loca &rabida ferarum ge nera inducerent, sitique in arida solitudine enecarent.