Latin
INDIA EXTRA GAN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1075
Unproofread scanNot analysed yet
Manus quoque eis confringi im perauit, ut meritis pro factis suis uterentur supplicijs. Castris inde concentu buccinarum repente amotis, peruenit rex in loca Bactrianorum auro diuitijs que opulenta. Inde expeditionem mo uit in Porum regem Indiae, qui ualde po tens erat in terris &hominibus, et prius quam illum bello peteret, subegit multas ciuitates &terras. Noluit Indianus populus se illico externo regi subijcere, totis uiribus illi re luctatus est, donec tandem per multum sanguinem Macedonibus obedire coactus fuit. Quas Indiae ciuitates Alexander subiugarit, &quomodo Liberum seu Bacchum &Herculem sibi conciliauerit. Ngresso Alexandro Indiam, Porus rex misit ei obuiam legato? cum literis acerbis, sed quae Alexandrum minime terruerunt. Et quum ad urbem Nysan uenisset, oppidanis non re pugnantibus, fiducia Liberi patris, à quo urbs condita erat, parciiussit. Tunc ad spectacuAlum sacri montis duxit exercitum, qui &repente furere coepit, &in ululatus Liberi cum stu pore regis sine mora discurrere. Alij scribunt quod Nysanos obsidionis malis fatigatos compulerit ad deditionem. A Libero patre con ditos se esse dicebant. Sita est urbs sub radicibus montis quem Meron incolae appellant. Rex situ montis cognito ex incolis, cum toto exercitu praemissis commeatibus uerticem eius ascendit. Multa hedera uitisque toto gignitur monte. Multae perhennes aquae manant. Pomorum quoquae uarij salubresque succi sunt, sua sponte fortuitorum serni num fruges humo nutriente. Lauri, baccaeque &mul ta in illis rupibus agrestis est sylua. Prouecti autem lasciuia, passim hederae ac uitium folia decerpserunt, redimitique fronde, toto nemore similes bacchantibus uagabantur. Voces ergo tot millium praesidem nemoris eius Bacchum adorantium, iuga mon tis collesque resonabant. Rex fortuitam licentiam non auersatus, large ad epulas omnibus praebitis per decem dies Libero patri operatum habuit exer citum. Paulo post uenit rex ad saxum mirae magnitudinis &asperitatis, in quod multi populi con fugerant, &cognoscit Herculem ab expugnatione eius terraemotu prohibitum. Captus itaque cupidine, Herculis acta superare, cum summo labore &periculo potitus saxo, eius loci Diuisis deinde copijs, pluribus simul locis arma osten gentes omnes in deditionem accepit. dit, gentesque uarias perdomuit. Superato deinde Choaspe amne Beiram obsedit &paulo post ad Mazagas uenit, quorum urbem non solum situ sed etiam opere munitam, triginta octo millia peditum tuebantur. Alexander munimenta ciuitatis contemplans, amnem, rupes praealtas aditum ad urbem impedientes, cauernas, uoragines, fossas, murum saxeum, consilijque incertus, è muro sagitta percutitur. Tum forte in suram incidit telum, cuius spiculo euulso, admoueri e quum iussit, quo uectus, ne obligato quidem uulnere, haud segnius destinata exequebatur: nec se Cec se ante recepit in castra quàm cuncta prospexit, &quae fieri uellet edixit.