# Cosmographia universalis 1076

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, INDIA EXTRA GAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1076
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1076

Vnde quidam extra urbem tecta demoliebantur, ingentemque uim materiae faciendo aggeri detrahebant, Alij magnarum arborum stipites cumulis ac moles saxorum in cauernas deijciebant ac demum turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Dein de admotae sunt machinae, è quibus ingens uis telorum in propugnatores effusa est, ut obsessi crederent haec deorum numine agi. Desperata ergo urbis tutela, reginam cum magno nobi lium foeminarum grege emiserunt. Quae genibus regis prouoluta, non ueniam modo, sed etiam pristinae fortunae impetrauit decus. Sed credidere quidam, plus quàm miserationi datum

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
