Latin
1077.1 to 1077.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1077.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum Alexander cum statuisset desistere incoepto, cum nulla spes potiundae petrae offerretur, tamen Nam &itinera obsideri iussit &turres admo speciem ostendit in obsidione perseuerantis. ueri, &fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo sed etiam uictoriae, epulati sunt, tympana suo more pulsantes. Tertia uero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, caeterum ex tota petra faces refulgebant quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte perinuia saxa cursuris. Rex cognoscens petram fuga Indorum esse desertam, dato signo ut uniuerssi conclamarent, incomposite fugientibus metum incussit. Multique tanquam, adesset hostis per lubrica saxa, perque inuias contes praecipitati ceciderunt: plures aliqua membrorum Alexander lo parte mutilati, ab integris deserti sunt. Rex locorum magis quàm hostium uictor, tamen magnae cum uacuum expugnat. uictoriae sacrificijs &cultu deum satis fecit. Arae in petra locatae sunt, Mineruae uictoriaeque. Rex Alexander multis uictoriis clarus, oppugnat &uincit Porum regem. Lexander expugnata Petratraijcit cum castris Indum fluuium, pluresque sibi subijcit reges, soli Abiasares &Porus repugnare constituerunt, &uterque uitra Hydaspem amnem βregnabat, et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreuerat. Abialares taAmen à proposito suo resiliens, misit legatos ad Alexandrum &omnia ditioni eius permisit. Misit deinde rex ad Porum, monebatque ut stipendium penderet, &in priPorus uir pro mo finium suorum aditu occurreret sibi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intran cerae staturae. ti regnum suum praesto esset, sed armatus. Consederat ergo in ulteriore ripa Hydaspis, transi tu prohibiturus hostem. Octogintaquinque elephantos obiecerat eximio corporum robore, ultra que eos currus trecentos &peditum triginta ferè millia. Porum uehebat elephantus super caeteras beluas eminens, armaque auro &argento di stincta, corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corporis, &quanta inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, ma gnitudo deterrebat.