# Cosmographia universalis 1082

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1082. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1082
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1082

Vt enim hae ex multis folijs minutis alijsque in unum congestis construunt aceruos, ita metallici cumulos ex materia effos sa conficiunt. Sed hoc in opinione cuiusque relinquo, ut censeat uel ueritatem sic fabula tectam esse, uel omnino commenticium quiddam esse. Indianis & canibus. De simiis Rope montes Emodios est maxima sylua ingentium cer copithecorum seu simiarum, quas cum Macedones aliquando in collibus quibusdam apertis uidissent in aciem instructas (nam id animal ad humanum accedit ingenium non minus quàm elephantus) castra putassent, atque in eas tanquam hostes irruere uoluissent, adfuerunt incolae quidam & do cuerunt Alexandrum, exercitum illum ex simijs conflatum, qua quod uident imitari contendunt, sicque pugna illa risu fuit consu mata. Capiuntur autem simiae hoc modo: Ponunt uentores cas nos aqua plenos in earum conspectu, & ex ea oculos obliniunt, ac statim pro aqua uiscum reponunt. Illae aspicientes (ut sunt ims tatores ad omnia) è uestigio ab arboribus descendunt, oculos que & ora uisco pariter impediunt, atque exinde praeda fiunt, uiuaeque capiuntur. Est & alius modus capiendi simias. Induunt uenatorts in conspectu earum subligacula, abeuntque alijs ibi relictis interius uillosis & uisco illitis. In quae simiae ingredientes crura suasse illaqueant ut manus uenatoris euadere nequeant. Habet praeterea India tam feroces & generosos canes, ut duo leonem audeat inuadere, & tam mordicus retinere, ut ille nullo pacto se eripere posset ab eis. Vnde canis quidam Indianus praesente Alexandro cum leo ne congressus, prius expectauit à circumstantibus totus paulatim concerpi, quàm mordicus feram dimittere. Extinctum tandem Alexander honorauit, eius nomini ac tumulo ciuitate dicatam Aurea Chersonesus. Aec peninsula habet ob nobilitatem suam hanc denominationem, eo quod abundet auro, lapidibus praeciosis & uarijs aromatum generibus. Arbores quoque dicuntur semper florere & fructum ferrae in ea. Vocatur nostro aeuo Malaccha, estque ibi celeberrimum emporium. Vnde Lusitani hodie ex ea magnam uim aromatum ad nos deferunt, non quod omniam ibi crescant, quum India illa nihil ferè aromaticum praeter piper gignat, sed reliqua, ut cinamoium, garyophilum, myristicam nucem, quam muscatam, & operimentum eius, quod florem muscatae uoca mus, Indi ex longinquis insulis aduehunt, nauibus nullo ferramento sed palmarum folijs duntaxat compactis, quarum uela rotunda sunt, & haec quoque ex uimine palmarum sunt contexta. Hoc genus nauium iuncas appellant, unico tantum uento secundo aut aduerso agi solitos. De Malaccha infrà plura. Sina. E Sinarum regione nihil inuenio scriptum apud ueteres cosmographos, nisi quod

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
