# Cosmographia universalis 1083.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1083.5 to 1083.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1083.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1083.5

Nauigando itaque peruenit ad Dium ciuitatem, quàm Portugallenses tenebant, auctusque est exercitus eius copijs terrestribus & na ualibus, undique Turcis accurrentibus, & exemplo prouoluunt aggerem terreum, quae moles instar montis paulatim magis ac magis fossae arcis admouebatur, & sine noxa ulla hostes post aggerem stabant. Deinde erecto latissimo uallo arcem undique oppugnantes, muros & turres concusserunt, sed magna clade accepta, tandem discedere sunt coacti. Est autem Dium fortissima ciuitas Cambaiae. Caeterum urbs Cambaiae sita est in sinu Guzerat, estque maxime cul ta, ac ferè omnium urbium Indiae est excellentior. Appellatur propterea Cayrum Indiae: ambi tur muro, & habet edes pulcherrimas. Soldanus eius est sectae Mahumeticae. Ibi Lacha nascitur uberius quam alibi gentium. Incolae plerunque nudi incedunt, obscoena tantum uelantes, caput uero uinciunt gausapi purpurei coloris. Sultano eius sunt in armis equirum uicena millia. Habet ma gnificentissimam aulam. Mane eo experrecto, crepant cymbala, tympanaque, audiuntur sonan tes tibiae nec non buccinatores & aliorum instrumentorum musicorum lusores, laeticiam uiuentis regis testantes. Idem pransuro agunt. Confine est regno Cambaiae regnum logae, quod longe lateque patet. In eo regno ob incendium candentis syderis hominum corpora incipiunt ni grescere ac torreri, omnesque inaures gestant dependentib. omnifariam monilibus, lapidibus quam praeciosis. Ager eorum non est ferax admodum annona ingrauescente. Regio montib. plurimum asperatur, eorum edes sunt despicabiles, pessimique incolatus. Aliud est deinde regnum, quod à Metropoli appellatur Dechan. Ea urbs uisu est pulcherrima, feraxque fermè rerum cunctarum. Rex utitur fastu, pompamque ducit incredibilem. Qui regi famulantur, in summis sotularibus circumferunt pyropos ac adamantes & id genus lapides praeciosos.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
