Latin
1085.1 to 1085.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1085.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cingitur muro, &est in decliuo montis sita, circuitu octo mille passuum, ibique cunctorum mercimoniorum samigeratum emporium. Foecundus est ager: illic quicquid est quod ad delitias ac suauiores fa cit uoluptates, inuenitur. Venationibus ac aucupijs alibi nusquam arua aptiora syluaeque: credas uoluptatis paradisum esse quampiam. Magnarum est rex uirium, quippe cui multa millia equitum in armis excubant. Sunt etiam ei ad bellum usum quadringenti elephantes. Quomodo elephanti in India parantur ad bellum. St elephas animal admodum docile, parumque abest ab hu manis sensibus, &cunctas beluas fortitudine anteire solet. Indi bella inituri, elitellas elephanto imponunt. Cingunt autem clitellas subtus aluum geminae ex ferro catenae, su pra clitellas hinc &hinc domus, uel si mauis turrim aut caueam ligneam appella re. Collo iungunt caueas, assamenta nescio quae crassitudine medij palmi. Singulas caueas terni homines ingrediuntur, &inter utrasque dorsobe luae insidet Indus, qui beluam alloquitur. Est enim illis patrij sermonis intellectus officiorumque memoria. Constat nullum aliud animal humanis sensibus accedere propius, si amoris &gloriae uoluptatem, si probitatem conspicuam, si prudentiam &id genus mores, quorum sunt caetera animalia expertia, spectaueris. Itaque septeni sunt homines, qui elephantum unum bella inituri conscendunt loricati, ferentes arcus, lanceas, enses ac peltas. Promuscis elephant, quam manum uocant loricatur, illi alligatur exertus ensis duorum longitudine cubitorum, crassitudi ne uero ac latitudine palmae humanae: sicque instructi praeliantur. Vbi progrediendum aut retro cedendum est, monet domitor, cuius uocem callet elephas. Feri, inquit moderator beluae, illum, ab illo tempera: saeui item in alios, abstine ab alijs. At animal cuncta subit imperata, eaque adamussim explet aeque ac humanorum capax sensuum. Verum ubi usu euenerit, ut obiecto igne pauore icti fugam arripiant, nulla re adduci possunt ut gradum reuocent. Ea gens enim mira arte ubi libuerit ignes terrendis beluis excitat. Hos adeo id animal pauet, ut nulla alia re magis terreatur. Ob id uisis ignibus effusissime diffugiunt. Sunt qui existimant in cruribus elephantos non habere internodia, plicareque ob id nequire tibias, quod à uero plurimum abesse alij asserunt. Habent enim iuncturas ut caetera animalia, sed in ima prope parte crurum.