# Cosmographia universalis 1085.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1085.5 to 1085.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1085.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1085.5

Foeminis inest ferocia maior quàm maribus, conuehendisque oneribus illis longe maiores sunt uires, furore etiam corripiuntur, id cursu lymphatico prae se ferentes. Elephantes ternos bubalos magnitudine excedunt, uillo etiam non absimiles, oculi ut suibus, promuscidem promissam admodum habent: ea oriri esculenta ac poculenta admouent. Subest enim iuguloos, sui sane non absimile, hiscam referens. Proboscis exesa est ac caua intus, eaque truncum arboris prosternunt, tantae quidem uastitatis, ut quod efficit belua, uiginti quatuor uiri nequeant facere. Bini dentes qui prominent, collocantur in superiore maxilla: auriculas quaquauersum gemini palmi magnitudine habente. Pedes illis sunt obrotundi instar orbium, quibus discumbendo carnes excipimus. Pedem ambiunt quinae ungulae, ostrinae conchae latitudine. Cauda instar bubali, terni palmi longitudine, uillo rarissimo. Foeminis sunt proceriores ma res: magnitudine sunt multijuga, alij ad tertiumdecimum palmum, ad quartumdecimum tolluntur alij. Asseuerant nonnulli, ad sextumdecimum palmum quosdam altitudine exurgere. Lentius incedunt: fit propterea, ut qui non assueuerint, non aliter quàm in undabundo aequorem nauseam subeant, ac insidere nequeant. Iunioribus ubi insederis summa afficieris uoluptate, molliter instar gradariae mulae gradientibus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
