# Cosmographia universalis 1087.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1087.5 to 1087.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1087.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1087.5

Vbi uero edere desierit, sacer dotes, regias reliquias offerunt corniculis auibus depascendas, quas aues nefas est laedere, & ob eam causam tutò uolitant quocunque libuerit. Ducturus rex uxorem prius thorum inire non conseuit, quàm à digniore sacerdote noua nupta deflorata fuerit. Stupri à rege praetium constituitur quingentorum aureorum. De moribus Indorum in Calechut. Rimum locum post regem tenent sacerdotes idolorum cultores: his succedunt Naeri, qui nonminoris sunt apud eos, quàm apud nos patricij. Horum interest ensem, Aclypeum, arcum, lanceamque quum prodeunt ferre. Qui tertiae classis habentur, ij eius loci sunt apud eos, cuius apud nos sunt cerdonicam exercentes artem. Qui quarto sunt in loco, piscatu uictum quaeritant: & qui quinto, ad eos spectat piper, uinum, iu glandesque legere. Postremi uero serunt & colligunt orizam, contempti à sacerdotib & patri cijs. Regi ac reginae incolisque urbis nullus ferè est habitus, quippe qui gosipino, haud sane seri co panno obscoena tantum uelant, caetera sunt nudi: pedibus incedunt nudis, apertoque capite prodeunt. Exempto rebus humanis rege, si superstites sunt mares, liberi aut germani aut fratrum filij: hi minime regno succedunt: nam filio sororis ex gentis instituto sceptra debentur: qui si nullus foret, regno succedit is qui arctiore coniunctione regem contingit, non alia aiunt de causa, nisi quod sacerdotes reginam deflorarunt. Peregre quoque proficiscente aut exeun te in uenationes, rege sacerdotes reginam domi asseruant, illi assistentes, nihilque gratius regi contingere posset, quam ut reginae per stupri conciliationem assuescant. Propterea explora tum habet rex ob uulgatam reginae pudicitiam, ex ea susceptam prolem inter liberos collocandam minime fore. At sororis natos ueluti sibi iure sanguinis coniunctissimos, adscire ad imPatricij ac negociatores hunc morem inter se seruant.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
