# Cosmographia universalis 1091

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1091. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1091
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1091

Thus & myrrham suppeditat Arabia. Aloe & camphora ex Kyui seu Chiua loco, quinquaginta miliaribus ab Calechut distante adferuntur. Piper longum ex Samotor uenit. Cardamomum majus mittit Canonor. Presilium uenit ex Darnasseri, ducentis ferè milliaribus à Calechut. De insula Zaylon & de CinamomoSt Zaylon regio latissima & fert in primis elephantos complures. Habet etiam monRubini tem uastissimae longitudinis, ad cuius radices pyropi, uulgo rubini, inueniuntur, hyacinHyacinthi thi, sapphyri, topazij & id genus lapides complures. Crescit in ea arbor cinami, lauro haud Sapphyri. absimilis, praesertim si folia spectes. Grana primo gignit lauri instar, baccas credas, minu tiora tamen, eademque albicantia. Est autem cinamum nihil aliud quàm arboris liber, qui in hunc modum legitur. Singulis ternis annis incidunt ramos, delibrantque & demptum eo modo corticem cinamomum appellant. Neque enim caudicem incidunt, sed ramos tantum. Quum Cinamomum autem colligitur non est protinus absoluta suauitate, menstruo perfecta absolutaque est suauitas. arboris corEst insula ista sita subaequatore in zona perusta, uernante semper tempore. Incolae chlamyde cortex. pora uelant exerto brachio, utunturque pannis gosipinis aut sericis. Harundo apud eos lanceae ac ensis, gladijque uicem supplet, ob id perraro in praelio occumbunt. De urbe Tarnasseri & ciuium moribus. Istat urbs Tarnasseri à regno Narsingae uersus ortum solis, 14. dierum itinere nauali, habetque proprium regem, magnarum uirium et diuitiarum principem. Mittit ager huius urbis triticum, gosipium, nec non adfatim serici: ferunt arua omnifariam fructus, ferunt assyria mala, cetrinaque. Gignit ea regio multifariam animalia, fera alia, exarmata alia: cicurum sunt houes, pecora, capreae, apri, ceruihinnuli ferarum uero generis sunt lupi, leones: uisuntur etiam ibi feles eiusmodi qui zibellum gignunt. Aruis praeterea inerrant pauones complures, falcones, psitaci pulcherrimi albicantes septeno colore: est etiam illic leporum ac perdicum mira foecun Omnis geneditas. Honestant regionem complura alia auitorum generis auti. ra, raptu praesertim uiuentia, longe aquilis proceriora: ex quorum superiore rostri parte, capuli ensium fabricantur. Nascuntur ibi multo proceriores quàm apud nos gallinae, gallique gallinacei. Incolae edentes humi procumbunt absque gausape: ligneis tamen uasis utuntur adfabre factis: potus est illis latex saccaro conditus, ditioribus praesertim. Stratum ex gosipio habent, stragulam autem ex serico aut sanexylo. In uniuersum pedibus incedunt nudis praeter sacerdotes. Exhibet rex huius urbis coniugem deflorandam Sponsa ab non sacerdotibus, ut solet urbis Calechut princeps, sed alalio deflorabicantis coloris hominibus Christianis aut Mahumetanis. Cultoribus ueroidolorum id mu tur. nus minime delegatur. Verum postquam deflorata est nupta priore nocte, si mariti de caetero honori defuerit; fidemque iugalem temerauerit, morte protinus uulgatae pudiciciae poenas luit. Ob id uolunt mulieres huiusmodi salaces, nunquam nox qua deflorantur finem accipiat, sed prorogetur ad mensem. Exempti rebus humanis ardenti rogo sacerdotes regesque deflagrant, combustorumque cineres in uasis Samijs, eisdemque infectis nitro condunt & defodiunt demi uasa cineribus oppleta. Quum comburunt corpora omnifa.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
