Latin
1092.5 to 1092.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1092.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hi lapilli praeciosi aliunde aduehuntur, ex urbe scilicet Capelan, qui tenebricosa nocte non aliter lucent, quàm si phoebus ipse radios suos uibraret. Mittit circumiacens regio lac, sandalium, presilium, gosipium &sericum Hinc nauigatur in octo diebus ad ciuitatem Malaccham, quam alij Melaquam appellant, ubi altrinsecus uisitur insula ingens, quam Sumatram appellant, olim autem dicta fuit Taprobana. Habet Malaccha portum maris optimum &commodissimum, &ob id appellunt ibi plura quàm alibi nauigia, &comprimis aromata &complura alia mercimonia omnifariam illic conuehuntur. Regio non est generatim ferax, mittit tamen triticum, carnes, perpaucaque ligna: aruis inerrant alites instar regionis Calechut, uerum psitaci sunt illis longe meliores. Mittunt item aromata, sandalium, stannumque, elephantes, equos, pecora, bubalos, pauones &id genus compluria animalia. Illic mercari non licet, nisi emere aromata sericumque uolueris Ibi noctu per urbem incidere impune haud licet, grassantibus inuicem incolis: nam mutuis caedibus canum more se conficiunt. Ob id appulsi negociatores, non nisi in nauigijs pernoctant. Quomodo Lusitani Malaccham expugnauerint, dicetur infra in descriptione nouarum insularum. Sumatra insula. Anc putant Taprobanam esse insulam, estque magna &diues. Nam habet quaternos diademate insignitos reges. Sunt idolorum cultores, fideque &ritu uiuendi, nec non habitu regi Tarnasseri non absimles. Excedunt homines corporum magnitudine alios omnes. Sunt caeruleis oculis, atroci uisu, terrifico sono uocis, quibus immatura mors est. In annos enim centum aeuum trahunt. Certis canalibus mare adeo altuma deoque depressum, ut nullae unquam anchorae ad profundi illius ima potuerint peruenire. Habitatores maria piscationibus inquietant, marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitude ut superficies earum domum faciat &numerosam familiam non arcte receptet. Aiunt quibusdam quindecim cubi tos habere in longitudine, atque ob id habitatores facile defendere omni iniuria aëris. Maior pars insulae huius huius calore ambusta est, &in uastas deficit solitudines. Margaritas legunt plurimas maximasque. Signato argento auroque ac stanno pro moneta utuntur. Aurum sic est signatum: ab altera parte uisitur daemonis caelatum caput, ab altero uero carpentum quod elephanti trahunt.