# Cosmographia universalis 1095.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1095.1 to 1095.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1095.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1095.1

Post haec reuertuntur ad insulam suam, ubi per residuum anni tempus manent. Retinent autem mulieres filios masculos secum usque ad decimumquartum annum, postea mittunt eos ad patres. Mulieres aliud nihil agunt, nisi quod curam habent filiorum, & fructus quosdam legunt. Viri uero laborant & curam habent quomo do uxores & filios nutriant. Vacant piscationibus, & pisces recentes atque desiccatos uendunt negociatoribus, unde multum lucri habent. Imperium Cathay. Vperior India, quae nunc Cathay appellatur, est amplissima potentissimaque regio, cui praesidet magnus Imperator Tartarorum Cham, quem alij Can uocant, habetque sub se plur mas prouincias, populos & regulos, atque infinitas insulas in oceano orientali. Haet in imperio suo nominatissimas ciuitates, cuiusmodi sunt Cambalu, Quenquinafu, Canglu, Tadinfu, Tingui, &c. Apud hos Cathaeos multae uxores in uni Mien, Cacausu, us uiri comeunt matrimonium. Et is ubi uita discesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis, agunt causam, & quae officiosior prae can teris uiro chariorque fuisse iudicantium sententia comprobatur, illa in habitu ornatuque, quo cultius se exornare potest, uictrix & laetabunda rogum ascendit ac iuxta mariti cadauer accubat, amplexans illud & deoscu lans suppositis ignibus cum coniuge defuncto concrematur: caeterae cum nota & dedecore uiuunt. Connubia non opibus & nobilitate, sed formae praestantia conciliant inter se, liberorum magis quàm uoluptatis cau sa. Est & alia consuetudo apud quosdam Indos, ut qui filias prae inopia loca possunt, in ipso aetatis flore cum tuba & classicis, quibus bellica signi re non ficari solent, inforum producunt. Tum multitudine conuocata, puella coram astantibus primum posterior humerotenus detegit. postea anteriora. Quae cum placita fuerit et approbata, quibuscunque uidetur illa nubit. Cathaini Scythicum genus hominum est, suntque secundum Haitonum sagacissimi, asserentes se solos hominum duobus luminibus cernere, caeteros mortales aut caecos esse aut altero oculo captos: magnum ingenij acumen sed iactantia maior. Persuasum est uniuersae genti, se caeteris mortalib.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
