Latin
1095.5 to 1095.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1095.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
artium subtilitate &scientia longe antecellere. Candidum genus hominum, paruis oculis, natura imberbes, uerae pietatis expertes. Solem enim quidam adorant, alij lunam, quidam fusiles statuas, non nullibonem, uariaque per haec monstra sparsa est gentis superstitio. Non scriptas leges, non fidem norunt ullam: &quum in opificijs mirum sit gentis acumen, nulla tamen his rerum diuinarum noticia. Timidum genus hominum mortemque formidans: gerunt tamen bella magis ingeniose quàm fortiter. BSagittis in pugna utuntur, telorumque generibus qui busdam hominibus aliarum gentium minime notis. Papyracea moneta in usu, quadrata for ma, &in ea regis imagine expressa. Suppellex ex auro &argento, caeterisque metallis, olei inopia insignis. Imperator Cathainorum curiam suam habet in potentissima urbe &metropoli totius imperij Cambalu, quae tantae magnitudinis est, ut complectatur per circuitum 6 milliaria Ger manica. Est autem quadrilatera, habetque quaelibet muri quadratura tres portas principales. In angulis quoque murorum sunt egregia palatia, ubi ciuitatis conseruantur arma. Transeunt per hanc ciuitatem uiri &plateae rectissimae, ut ab una porta liber aspectus pateat per ciuitatem ad portam oppositam, domibus elegantissimis palatiorum instar utrinque constructis. Extra ciuitatem duodecim sunt magna sub urbia, singulis duodecim portis contigua, in quibus iugi ter mercatores inueniuntur &aduenae homines. Dici non potest quanta uis mercimoniorum &opum in hanc urbem conuehatur, putares toti orbi illa sufficere posse. Aduehuntur autem lapi des praeciosi, uniones, sericum &diuersarum specierum aromata ex India &Mangi, alijsque regionibus.