# Cosmographia universalis 1096.6-9

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1096.6 to 1096.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1096.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1096.6

Laborant in quibusdam locis magna lignorum penuria, loco quorum ex montibus eruuntur lapides quidam nigri, quiin ignem missi ceu carbones ardent, ignemque conseruant, ut si uesperi accendantur, per totam noctem uiuum ignem retineant. De prouinciis quibusdam magno Cham subiectis. Ransit fluuius quidam magnus, Puliss chnitz nomine, regnum Cathay, qui sese exonerat in oceanum, & per quem naues multae cum plurimis mercibus ascendunt. Est autem in eo loco pons marmoretm pulcherrimus, trecentos in longitudine habens pal lus & inlatitudine octo, arcubus uero seu fornicibuiginti quatuor innitens, sculptis leonibus utrumsuem eius superiorem marginem adornantibus. Hinc non magna est distantia ad regnum Tainsu, mag num & cultissimum, inquo sunt uineae multae. In regno uero Cathay nullum crescit uinum, sed ab hac regione illuc defertur. Exercentur in hoc regno mercationes multae, abundatque artificibus, & omnia arma, quibus utitur magnus Cham pro exercitibus suis fabricantur in eoVersus regionem Mangi peruenitur ad flumen Caromoram, quod ob nimiam latitudinem & profunditatem nullum habet pontem. Abundat ea regio zinzibere, serico & auibus, praeser tim phasianis. Vitrà uero procedendo peruenitur ad ciuitatem grandem Quenquinafu, merrq polim regni Quenquinasu. In istis regionibus inueniuntur animantia quae muschum producunt. Est autem animal illud in hac terra paruum & pulchrum magnitudine mediocris felis, habens grossum pilum instar cerui, ungulas obtusas in pedibus, duos oblongos dentes in superiori rictu & duos in inferiori, atque iuxta umbilicum habet uesicam sanguine plenam, qui immensam redolet fragrantiam, estque uerum muschum. De prouincia Manęi. Abet prouincia Mangi multas insignes ciuitates, in quibus exercentur magna & uaria negocia, praesertim in ciuitate Conigangui magna uis salis uenundatur. In Pan chi ciuitate, magna exercetur mercantia serici.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
