# Cosmographia universalis 1097.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1097.5 to 1097.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1097.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1097.5

Quos in bello perimunt, eorum bibunt sanguinem & comedunt carnes. Inueniuntur in hac regione gallinae, quae loco pennarum pilos habent ut cat ti, nigri scilicet coloris, eduntque oua optima. De regione 1 angut, Persia duo sunt itinera ad regionem Cathay: aut enim meridianum latus est obseruandum petendaque India, aut proficiscendum per prouincias Carcham, Cotam Peim uerLopin signis sua sus aquilonem ad ciuitatem Lop, tota regione illa celeberrimam maximamque, sitam inciuitas. Ater Orientem et aquilonem ad introitum deserti magni. In hac ciuitate faciunt sibi mer catores, qui desertum transire cupiunt, parare cuncta necessaria. Quiescunt etiam in ea aliquantisper, prouidentes sibi de fortibus asinis & camelis, quos uictualibus onerant. Et quam do in deserto uictualia deficere incipiunt, interficiunt asinos uel in deserto relinquunt, quia non poterunt amplius illis de pabulo prouidere, quousque desertum superauerint. Camelos libentius seruant, quod pauco sustententur cibo & grauia ferant onera. Offert desertum illud magnum uia toribus aliquando aquas amaras, sed frequentius aquas dulces, ut ferè singulis diebus per illos 30. dies aquam recentem inueniant, sed quae interdum adeo modica est, ut non omnibus mercatoribus simul euntibus sufficiat. Est desertum illud multum montuosum: & ubi ad planiciem per uenitur, illic per sabulum eundum est. Est in uniuersum sterile & squalidum, nullumque propter pabuli penuriam animalibus praestat habitaculum. Cernuntur & audiuntur in eo interdiu & sepius noctu, daemonum uariae illusiones. Vnde uiatoribus summe cauendum est, ne multum ab inuicem se ipsos dissocient, aut aliquis à tergo sese diutius impediat, alioquinquam primum propter montes & colles quispiam comitum suorum aspectum perdiderit, non facile ad eos perueniet. Damonis illusio. Nam audiuntur ibi uoces daemonum, qui solitariè incedentes proprijs compellant nominibus, uoces fingentes illorum, quos comitari se putant, & à recto itinere abductos in perniciem deducunt. Audiuntur interdum in aëre con centus musicorum instrumentorum, sed frequentius sonitus tym panorum. Superato deserto peruenitur ad ciuitatem Sachion, quae sita est in ingressu prouinciae magnae Tangut, ubi inter Mahumeti cultores, pauci inueniuntur Christiani Nestoriani. Sunt quoque ibi plurimi idololatrae, qui sua habent monasteria, diuersis idolis conse crata, quibus & multa offerunt sacrificia, & daemonibus magnos impendunt honores.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
