# Cosmographia universalis 1098.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1098.5 to 1098.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1098.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1098.5

Tandem peractis annis octo insistente adhuc Columbo, coepit rex sermonibus eius aures praebere attentiores, decreuitque post multa experiri uiri ingenium. Vnde iussit liburcam unam & celoces duas omni genere annonae armamentorumque communiri, quibus expeditis, prima Septembris luce anno 1492. soluit ab Hispanis littoribus & diu optatum iter est aggressus. Soluens ergo à Gadibus diuertit uersus insulas Fortunatas, quas nunc Canarias appellant, ob id quod canibus abundent. Fortunatae uero olim dictae fuerunt ob aeris miram temperiem, coelique clementiam, & incoluerunt eas ferinae gen tes quibus nulla erat religio, nullaque uerecundia, utponte qui toti nudi incedunt. Hinc autem Co lumbus soluens nauigauit uersus occidentem, tandemque inuenit aliquot insulas, quarum duae erant uastissimae eisque nomina indidit, alteram Hispanam, Ichannam alteram nuncupans. De duabus insulis lohanna & Hispana. Eniens Columbus ad Insulam quam lohannam appellauit, audiuit innumeros auium concentus, & in primis lusciniarum, quae densissimis incrrabant nemoribus, mese No uembri. Vidit quoque limpidissima flumina, eademque ad potandum suauia, portus magnos & celebres. Et cum nauigaret secus insulae littora ductu Chori uenti et nullum comperiret finem, credidit continentem esse, propterea decreuit gradum resere re, impellente Pelagi saeuitia. Conuersa ergo naui ad Oriertem, uenit ad Ainsulam quae pest tam dicta fuit Hispana, appellens que terram, conspectus est ipse & socij eius ab incolis insulae, qui protinus fugerunt in densa nemora. Nostri tamen uestigia persequuntur fugientium & mulierem quandam corripuere. Quam quum ad nauem reduxissent, uino & obsonijs prope distentam & eleganter uestitam, missam faciunt.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
