Latin
1102.5 to 1102.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1102.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo in loco Admirans ciuitatem condidit muroque praecinxit, atque hinc digressus cum multis lustrauit totam ferè insulam, &in interioribus extruxit arcem, cui nomen, B Thomae indidit, quo totius arcana regionis tam foecundae scrutari quiret, minasque auri ubiqum exploraret. Relictis autem ubique praesidijs, ipse cum tribus liburnicis profectus est, nouas quaesiturus regiones, uenitque primum ad Cubam, qua praeterita peruenit ad insulam lamicam Sicilia maiorem, feracem &habitatore frequentem, hac inuisa &rursum dimissa, percuirens littus maris innumeras uidit minores insulas, ferebaturque propè in siccum, adeomare insulis ibi est implicitum compluribus. Vnde coactus fuit redire domum eodem itinerquo uenerat. Hispani abutuntur officio insulanorum. Nterim quo Hispani in Hispana insula egerunt, coeperunt incolae ob caritatem annona fame laborare, causaque huius famis reijciebatur in Christianos, qui eruerant ferè omnes radices, quibus Barbari panem conficiebant. Et ubi incolae compertum habuere, haesisse cordi Christianis, ut regione diutius potirentur, legatos mittunt, qui praefectum orent ut suos fre net, nec ut ab eis ea patiantur, quae uix ab hostib. expectassent: nam, ut aiebant, sub praetextu quaerendi auri mala innumera inferebant, &fere totam deuastabant regionem, adiecereque ad haec legati, se malle pendere uectigal, quam his assiduo uexari incursionib. &quiete frui posse nulla. Conuenit itaque inter eos ut regi Christiano uectigal soluerent, quoniam deficientib. radicib. quae il lis loco siliginis ac tritici succedunt, panem conficere nequibant, nisi intolerabili labore ferè nemon ra omnia peragrarent. Numerabant autem singulo trimestri auri quaedam pondera, qui uero aurum non habebant, pendebant aromata &cotonum, lini genus est. Interim uiri Hispani, qui auro fodiendo operam dare debuerant, ocio &lasciuiae uacabant, &praefectum ipsum perniciali persequebantur odio, effeceruntque suis moribus, ut barbari infrenes magis efferarentur, prosilirentque degeneran tes ab omni probata uita, &expensae quas faciebant pro auro quaerendo: superarent lucra. Anno tamen 1501. bimestri legerunt supra duodecim mille libras auri Caeterum Admirans faciens prae fectum insulae fratrem suum Bartholomaeum, ipse in Hispaniam anno Christi millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto redire constituit, ut regem Hispaniae de singulis certiorem redderet.