Latin
1105.1 to 1105.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi quadra ginta dies hoc modo per altum delati fuissent, &iam rursus sub tropico capricorni nauigarent, uenerunt in conspectum duae insulae habitatae, exiguae tamen &steriles, quas infortunatas appellauerunt: Inde rursus soluentes ingens maris spacium conficiunt, inueneruntque insulam quan dam, quam ab indigenis Inuaganam uocatam cognouerunt, ubi poli arctici eleuatio erat graduum undecim, longitudinem uero à Gadibus per occidentem arbitrabantur graduum esse 158. Protinus alias &alias uiderunt insulas, ita ut se in archipelagum quendam delatos uiderent, ubi indicijs &signis sicut muti cum mutis loqui solent, ab Indis scrutantur nomina insularum, discuntque sese esse in Acacan, &haud longe distare insulam, cui Selani nomen esset, eam habitatam &copiam omnium rerum quae ad uitae necessitatem spectarent in ea reperiri. Defece rant enim nostris uitae necessaria. Teridentes ergo ad Sclani insulam, aduersa tempestate ad Massanam insulam deiecti sunt, inde ad Subuth amplam insulam uenerunt. Vbi quidam ex Hi spanis in tugurium à regulo insulae deducuntur, apponunturque cibaria iuxta morem illorum. Panis erat ex trunco arboris, haud multum à palmis dissimilis factus. Lignum enim illud frustra tim dissectum ac in sartagine oleo frixum hunc panem praebet. Potus erat humor, qui ex conscissis palmarum ramis defluere solet. Aucupia quoque conuiuium ornabant. Reliqui fructus illius erant regionis. Erat autem insula illa diues auri &gingiberis. Inijt ibi Magellanus praei um cum aliarum insularum habitatoribus, sed uicti Hispani amiserunt Magellanum cum alijs septem. Amisso duce eligunt nouum classis praefectum, loannem Serranum. Habuerat autem Magellanus seruum ex insulis Moluccarum ortum, quem in Malaccha emerat. Hic Hispani. cam linguam callebat. Cumque Serranus nihil sine eo agere posset, ille uero ex leuibus uulneribus in bello contractis decumberet, corriperetque ipsum durioribus uerbis &minaretur uerbeta, concepit seruus ingens odium in Hispanos, adiensque regulum Subuth, docet insatiabilem esse Hispanorum auariciam, ipsos quoque tandem saeuituros in eum.