# Cosmographia universalis 1108-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1108-2

inde in 27. diebus peruenimus ad terram magis occidentalem, quàm Fortunatae sunt insulae, ubi polus Sep. attollitur gradibus 16. inuenimusque ibi gentem nudam innu meram, sed qui conspectum nostrum fugerunt inmontem propinquum. Inde du os dies nauigauimus donec solidum inueniremus portum, & inuenimus plures homines, quos uix potuimus allicere ad colloquium nostrum, oblatis nolis, speculis, crateribus crystallinis & similibus iocalibus. Animaduertentes uero animum nostrum syncerum ad ipsos turmatim ac currerunt, atque omni securitate adiunxerunt se nobis. Hi in uniuersum ut ex materno utero prodierunt nudi incedunt. Nullos sinunt in corpore pilos praeter capitis, etiam supercilia tollunt. Habent omnes peritiam natandi, ut etiam ad duas leucas sine sustentamine natationem continuare possint, maxime autem mulieres. Arma eorum sunt arcus & sagittae. Armant autem sagittas bestiarum & piscium dentibus, quia carent ferro & alijs metallis. Pugnant contra confines qui alienae sunt linguae. Pugnant autem non pro regno ampliando, quum nullum habent magistratum, nec pro diuitijs augendis, quum suis sint contenti, sed ut suorum mortes uindicent antecessorum. Commessandimodum barbarum tenent. Solo accumbunt quum manducunt sine mantili. In retiaculis quibusdam magnis bombicinis in aëre suspensis dormitant. Corpore ualde mundi sunt, quia sepsos frequenter lauant. In dimittenda urina plane immundi & inuerecundi sunt. Nullum legitimum thori foedus habent in connubijs, habet quisque quot uult mulieres, repudiatque eas quando uult citra iniuriam. Mulieres ualde foecun dae sunt, & dum uterum gestant nullum uitant laborem. Pariunt nullo ferè dolore, ita ut in crastinum alacres rursum ambulent. Nec habent ob nimium partum uentrem rugatum aus mamillas laxas. Habitationes singulis ipsis communes sunt, ipsaeque illorum domus campanarum instar constructae, firmiter ex magnis arboribus solidatae, palmarum folijs desuper contecti tectae, & aduersus uentos & tempestates tutissimae.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
