# Cosmographia universalis 1113

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1113

Quum Co lumbus eas primum indigeretur, homines nudisine uerecundis incedebant, sine religione & timore Dei, sed successu temporum ad Christum sunt reducti, maximae quatuor insulae. Aiunt singulas propriam habere linguam. Teneriffa & Gran canaria, id est grandis Canaria, sunt caeteris maiores. Teneriffa uideri potest à longe quinquaginta milliario rum Germanicorum interuallo, quando coelum est serenum, idque ob hanc causam. Consurgit in medio insulae petra quaedam fortissima & maxima, quae quindecim leucis putatur erigi in altum, expuitque perpetuo ignem haud secus quàm Aetna in Sicilia. Viuunt incolae pane hordeaceo, carnibus & lacte. Abundant autem capris, onagris & ficubus. Carent uino & tritico.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
