Latin
DABLREEA I
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1114
Unproofread scanNot analysed yet
Africae descriptio secundum uarias eius terras, animalia &horrenda monstra. Aiores nostri totius terrae circulum, oceani limbo circumseptum, triquetrae esse figu rae statuere, eiusque tres partes Africam, Asiam &Europam. Africam ab Asia disterminat Nilus fluuius qui à meridie in Aethiopiam diffunditur, &Aegyptum per la Ebens ac mirabili foecunditate irrigans, ostijs non minus 7. mari infunditur. Sunt tamen qui hunc orientalem Africaelimitem extendunt usque ad mare rubrum. Caeterum Europam ab Africa diuidit mare mediterraneum, quod ab occidentali oceano circa Gadet insulam &columnas Herculis non amplius decem millib. passuum pates, terras aperit atque intrat. Africi ab orientis parte Nilo, à caeteris partibus mari terminata, Europa breuior, ubi mare attingit lati or, unde in iuga exurgens, pergit in curua ad occasum, fastigiatque se molliter &fit paulatim adductior, &ubi finitur angustiss. est. Quantum in colitur fertilitate praestat. Verummaxima parte in culta est, &uel ab arenis sterilib. obducta, uel ob situm coeli deserta, uel multo ac malefico anima lium genere infesta. Mare quo à septentrione cingitur Libycum uocatur, à meridie Aethiopicum, ab oc cidente Athlanticum. Aq. non amplius nationib. abinitio Africum solum incolebatur, quarum duae indigenae dicuntur &totidem alienigenae. Indigenae quidem Poeni atque Aethiopes, quorum alteri ad aquilonem Africae, alteri ad austrum incolunt. Aduenae uero Phoenices &Graeci, uetustiores Aethiopes necnon &Aegyptij, si uera sunt quam ipsi de se praedicant, asperi &inculti ab initio. Ferinae cat nes herbaeque ueluti pecoribus uulgo cibus fuere, neque morib. neque lege, neque imperio ullo usi. uagi temereque palantes, nullas certas sedes habuere: ubi nox oppresserat, ibi corpora quieti dabant. Postea uero ab Hercule, qui in eam terram colonias de portasse dicitur, mitiores cultioresque fa cti, ex ijs nauibus, quibus in Libyantransfretauerunt, tuguria fecerunt, &conuenire cohabitareque coeperunt. Inaequaliter itaque Africa colitur, ad meridiem plurimum ob nimios aestus deserta, con rrà qua Europam impectat frequentior illi cultus. Eximia &propemodum portentosa agrorum feraritas, utpore qui locis quibusdam centesimo foenore reddant cultoribus messem. Mirum nites, quas duorum hominum complexus est quod de Miauritaniae ubertate dicitur: e cepere non possit, uuarum racemos cubitales. Arbores circa Athlantem proceritate insigni, enodi nitore, folio cupressi. Alit &Africa elephantos &dracones, qui ipsis beluis insidiantur, suoque complexu enecant leones, bubulos, pardales, capreas &simias, quibusdam locis supramodum frequentes, de quibus copiosius infrà dicetur. Olim Africa à paucissimis uiris suit VI. Liber fuit circumnauigata &littora eius cognita, ut taceam de interioribus eius terris, atque ob id Ptolemaeus ueluti incognitam exteriorem eius uersus austrum partem inexplicatam reliquit.