Latin
DABLREEA I
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1117
Unproofread scanNot analysed yet
Solum hoc animal apertis oculis nasci autor est Democritus, minimumque somno deditum, tradunt signum quod dormienti cauda iugiter mouetur. Vrinam mares crure sublato reddunt ut canes, grauem odore: rari in potu, nescuntur alternis diebus, à saturitate interim triduo cibis carent. Quae pos sunt in mandendo solida deuorant, sed non capiente aluo coniectis in faucem unguibus extra hunt. Vitam leoni longam esse docet id quòd plerique dentibus defecti reperiuntur. Leoni Clementia leo tantum ex feris inest clementia in supplices. Nam prostratis parcit, et ubi saeuit, in uiros prius quam nis in prostreinfoeminas fremit: in infantes non nisi magna fame adactus grassatur. Leonum animi index tis. est cauda, sicut &equorum aures. Immota enim cauda, placidus, clemens, blandientique similis quod rarum est, crebrior autem iracundia eius. Primum cauda uerberat terram, deinde crescente iraflagellat tergum. Diu retinet uindictam contra hominem aut aliud animal à quo laesus est. Vulneratus obseruatione mira percussorem nouit, &in quantalibet multitu dine appetit. Quando fugit, non obuertit tergum quasi pauidus, sed pedetentim progrediens &murmurans respicit retro. Ingreditur etiam obliquo itinere, ne cubile deprehendi aut foe tus inuadi possint. Ossa solida, minimeque uacua habet. Vnde quidam scribunt, ex ossibus Ossa leonit ig eius ceu ex lapide ignem excuti posse, tantae caliditatis est eius natura. Vnde fit non raro, ut siem reddunt. ad iracundiam commotus, tanta irritetur rabie, tantoque calescat aestu ut moriatur. Non autem nisi laesus exagitatur, aut fame incitetur. Illud obseruatum quòd tale tam saeuum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, &gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes.