Latin
MAVRITANIAE
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1122
Unproofread scanNot analysed yet
Quo occupato, adiun xit se Turcae, feliciterque illius bella in mari gerens, regnis Hispaniae infestissimus fuit, abduxit homines captiuos, deuastauit ciuitates ®iones, aliaque multa &innumera damna Christia nis intulit: quare motus memoratus Carolus caesar, unà cum rege Tunetano qui iam à regno suo exulabat, bellum mouit in Barbarossam, primumque eum è Tunetado regno exegit, ac deinde anno Christi 1541. conatus est pellere è regno Argierensi. Vnde cum maximo apparatu nauium, tormentorum aeneorum militum, aliarumque rerum ad bellum necessarium, quae omnia gier uuiacetum in terris suis, puta Neapoli, Genua, Corsica, Sardinia, Sicilia &Hispaniam ordinauerat, uenit ad Maioricam &Minoricam, atque inde biduo maximis uiribus traiecit mare uersus Argieram. Habuit secum in hac expeditione septem millia Hispanorum peditum, sex millia Germanorum, sex millia Italorum, &tria millia ingenuorum uirorum qui propria sponte honoris gra tia Imperatorem sunt secuti. Equites uero habuit, quadringentos Neapolitanos &septingen tos Hispanos. Cumque tantus exercitus feliciter traiecisset mare, &iam obsidione cingeret Argieram ciuitatem, exorta est subito tam horrenda &inaudita tempestas, imber grauis &diutinus &uentus tam uehemens, ut mare inciperet supra modum insanire naues cum omni commeatu partim mergere, et partim ad saxa collidere atque in nihilum redigere, ut nulla ope humana possent ab interitu liberari. Interim uero quo tempestas sic saeuiebat &omnia apud Caesareanos confunderet, egressi Argierenses &irruentes in eos, multos interfecerunt, quousque nostri adunati hostem inse cutisum VI. Lib. cuti sunt usque ad moenia. Tum obsessi omnes aeneas machinas succendentes atque arcus in nostros intendentes, rursum non paucos peremerunt.