# Cosmographia universalis 1128

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, FLOREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1128

hibent prognatum Herculem, fortissimum illum athle tam, de quo scriptores passim tam multa nugantur. AFuisse tamen multos Hercules, omnes fatentur: quin & omnes qui insigni robore praestiterunt, appellati sunt Hercules, uarijs florentes temporibus, omnes heroica uirtute, rerumque gestarum magnitudine insignes. Praecipuus uero inter eos fuisse dicitur filius louis ex Alemannia: cui re liquorum omnium labores tribuuntur, quorum aliquos breui tersubijciam. Cum adhuc in cunabulis iaceret, geminos angues à lunone immissos elisit. Adultus hydram colubris et ca pitibus pullulantem, face & ferro in Lerno palude oppressit. Ceruam aeripedem aureaque habentem cornua, in monte quodam cursu deprehendit atque interfecit. In Nemea sylta iuxta Cleonas inusitatae magnitudinis leonem iugulauit, & detractan pellem pro insigni gestauit. Diomedem Thraciae regem, qui equos suos hospitum carnibus pascebat, deuicit, & uictum ipsius equis in pabulum dedit. An teum gigantem in Libya uictum, suffocauit. Calpen & Abylam montes antea coniunctos diuisit, atque mare mediterraneum intromisit. Aurea mala in Hesperidum hortis, interempto prius dracone peruigili qui ea custodiebat, sustulit. Coelum iam fesso & succumbente Atlante humeris tulit. Geryonem Hispaniae regem tricorporem bello superauit, eique armenta abduxit. Ad inferos descendit & Cerberum iter prohibentem triplici catena uinctum ad superos traxit. Primus Hercules circumtulisse dicitur clauam ligneam, qua rudem & incultum mundum paulo politiorem & cultiorem reddidit. Tunc enim armis ferreis non utebantur, sed ligneis VI. Lib. ligneis tantum. At secundus Hercules, Graecus fuisse perhibetur, peragrans orbem, usus dicitur ferrea claua, cum qua & construxisse & destruxisse dicitur, quod aliàs nemo potuit. Haec fabulatores.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
