Latin
FLOREN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1130
Unproofread scanNot analysed yet
De regibus Aegyptiorum. Ic scriptores non per omnia sibi consentiunt in regnum Aegyptiorum successionibus, usque dum ad PtoAlemaeos perueniunt. Sunt qui scribunt Thebaeos primum imperasse Agyptijs, postea Pharaones, ut Pharao Ama sis, Pharao Mephres, Chencres, cuius anne ultimo Moses eduxit populum Israel, &post illum submersum regnauerunt Acherres, Cherres, Armeus, Remesses, Menopes &c. tempore regni Salomonis imperauit Smerdes &multi alij post eum usque ad Amasim, quem Cambyses Cyri regis filius rex Persarum subiugauit, &Aegyptum in monarchiam Persarum transtulit, &tunc regnum defe cit. Fuit autem hic Amasis rex omnium fell cissimus, quippe qui rem in pace &honorete nuit, mores restituit, magistratibus per suam ditionem mandauit, ut quotannis à quocunque rationem uiuendi exquirerent, ut si malis artibus degeret, eum puniret, si bonis munera ret. Quam legem postea Solon ab eis mutuatus Atheniensibus tulit. Negocio ab aurora usque in finem tempus tradebat, deinde cibo atque iocis inter conuiuas scurram agens atque morionem: mirantibusque amicis, arcus exemplum proposuit, qui si uiolentius ducitur, facile rumpitur. Int rim uero dum rex iste multa in regno molitur, Cambyses aduersus eum mouit, quo tempore Amasis decedens, metu ne inimicus cadauere potiretur, mandauit in ore sepulchri apud Mem phim seruum condi, qui pro domino ab inscijs caperetur, quod tamen euitare non ualuit. Nam iussu Cambysis reuulsus &stilis ob contumeliam confossus est. Nam cum ducem belli age ret Apriei regis, &rex Cyrenensibus bellum inferret, ipse cum inimicis conspirans, eorum auxilio rex est factus expulso Aprieo. Anno ab urbe condita trecentesimo quadragesimo rur sum reges in Aegypto consurgunt, usque ad tempora Alexandri magni: quo mortuo Ptolemae us Lagi filius primus ex Alexandri ducibus, Aegyptum, Cyprum &Phoeniciam obtinuit. Hic Iudaeos Ierosolymis die sabbati uacantes cepit, captiuosque ad multa millia abduxit: ex quo ille Ierosolymis postea conuentus Iudaeorum ex omni natione, quum Apostoli in die Pente costes acciperent spiritum sanctum. Huic successit Philadelphus filius, per antiphrasin sic dictus, quòd fratrem Argeum interfecerit, sororem Arsinoem matrimonio sibi iunxerit, &alteri fra tri bellum intulerit. Sed praestat horum regum successionem hic in genealogiae formulam redi gere. Sic enim omnia dilucidiora erunt. Dicti autem sunt omnes Ptolemaei ut Ptolemaeus Phi ladelphus, Ptolemaeus Euergetes, Ptolemaeus Philopator &c. (PhiloDiony(Arsinoe metor sius Lysadra Aule Euerge Euer Phisco Epipha Philo Ptolemaeus tes Philadel getes tes pri- pator nes