Latin
FLOREN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1131
Unproofread scanNot analysed yet
3 Euergetes rex recuperata Aegypto, deos omnes quas olim Cambyses rapuit, referre curauit, pro quibus meritis ab Aegyptijs Euergetes est dictus. Berenicensororem adamatam duxit uxorem. 4 Philopator id cognomentum est consecutus, quòd patrem, fra trem &amicos facinorose fecerit occidi, quo totius iniret regnum. Cumque omnia flagitiose ageret, regnassetque annis 16. Epiphanes filius eius in regno successit, sub quo &successor eius Machabaeorum contigerunt gesta. 6. Philometor regnauit cum matre Cleopatra filia Antiochi illustris, sed quam postea interficiendo cognomentum, &ipse per antiphrasin accepit, 7 Euergetes secundus filius aut secundum alios flagitioseque praeter omnium spem uixit. frater Philometoris, ob crudelitatem pulsus, Romam uenit à senatu auxilium petiturus. Idem siue successor eius Phisco fuit cognominatus. Hic populum Rom. regni Cyrenaici haeredem reliquit: cui successit Ptolemaeus Auletes, nonnullis Alexander cognominaAuletem Alexandrini non diu passi eiecerunt, &è tribus liberis Cleopatram natu tus. maiorem, reliquis eiectis maribus, regno praeposuerunt. Auletes uero Romam fugiens, obti nuit ut Ptolemaeus, cognominatus Dionysius, admodum puer, cum Cleopatra in tutelam po puli Romani reciperentur. Dionysius uero postea Pompeium ad eum confugientem per proditionem interfici iussit. Cleopatram etiam sororem eiecit, sed quam Caesar interfecto Ptolemaeo in Aegyptum ueniens restituit. Hanc etiam post Caesaris mortem Antonius Asiam petens, repudiata Octauia, sibi matrimonio iunxit. 10 Cleopatra ubi nupserat Antonio, illum autem Augustus persequeretur, Cleopatram in monumentum in quod illa se condiderat, perlatus est. Sed Cleopatra exornata diuer sis ornamentis ad Augustum uenit, sperans eum, ut caeteros, sua specie ad libidinem illicere. At ille se intra se coartans, ad eius concupiscentiam minime inflexus, eam mox custodiri iussit. Tunc illa se ad triumphum seruari intelligens, è custodia elapsa, in praecioso suo sepulchro iuxta Antonium se collocans, sibi aspidem in sinistro brachio admisit, &eius ueneno quasi somno soluta est, frustra etiam Augusto admouente Psyllos, qui uenena serpentum è uulneribus hominum haustu reuocare atque exu ge re olent. Alij sic hanc recensent hist oriam. Cleo patra incautiorem nacta custodiam, in mariti se recepit mausoleum, ubi maximo induta cultu, meretricioque uestita ornatu, in differo odoribus solio, iuxta suum se collocauit Antonium, admotisque ad uenas serpentibus &hausto sanguine ueneno eorum, quasi somno morte soluta est. Sicque in morte eius tota progenitorum eius linea finem accepit. Sunt autem Psylli populi Libyae Nasamonibus confines, qui à quibusuis feris aut ser. Psilli. pentibus morsi non laeduntur. Eorum inquit Plinius corporibus ingenitum fuit uirus serpenti bus exitiale. Vnde Plutarchus scribit Catonem iter per deserta Libyes facientem, secum Psyllos duxisse, qui morsibus serpentum mederentur, partim ore trahentes uenenum, partim serpentes cantib. medicantes. Aegyptus Sultanos habuit nopro regibus. uissime Vcentis &nonaginta annis Aegyptus Ptolemaeos reges habuit moderatores usque ad Cleopatram ultimam de illa familia reginam. Quae cum sibijpsi mortem consciuisset, subacta init Aegyptus &in prouinciam redacta, habuitque praefectos usque ad annum Christi 619. Tunc sub Heraclio Imperat.