# Cosmographia universalis 1132

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, FLOREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1132

irruentes Saraceni ex Arabia in Africam, Christianos qui passim in Africae regiones tenebant expulerunt & interfecerunt, consti tueruntque in Aegypto dominatorem, quem lingua sua, Ara bica scilicet, quae in multis Hebraicae & Chaldaicae linguae con formis est, 30o Sultanum (non Soldanum) appellauerunt. Is itaque Sultanus Aegypti, tam potens factus est temporum successu, ut & Syriam sibi subijceret cum omnibus prouincijs, Palestina, Phoenicia, Damasco, Iudaea &c. ut supra in descriptione terrae sanctae multis ostendi historijs Durauitque eius potestas usque ad annum Christi 1517. tunc expugnata fuit à Selymo Turcarum Imperatore Aegyptus & Syria, atque extinctus Sultanus, & loco eius praefectus à Turca in Aegyptum collocatus. Historiam habes supra in descriptione gestorum Zelymi Imperatoris Turcarum. De ciuitatibus Aegypti. Icta fuit ab initio Aegyptus Heptapolis, à septem primis urbibus, quatuor uidelicet Thebaidos, quae sunt, Panopolis, Antinous, Lycopolis, Hermopolis, & trib. quae s sunt Arcadiae, Heraclea scilicet, Oxyrinchus & Memphis. Sed postea ob soli eximiam fertilitatem, atque hominum multitudinem, adeo exculta fuit haec regio, ut decem & octo millia insigniorum ciuitatum & oppidorum in ea constructa numerarentur. In ter quae primum habuerunt gradum, Eliopolis, Memphis, Pelusium, Tanis, Alexandria, Pare tonium, Heraclium, Busiris, Thebae, Bubastus &c. Heliopolis. ¶Nterpretatur Heliopolis Solis ciuitas, estque posita in aggere & habet Solis templum, constructa olim à Busire rege: fuitque tanta Aut murus per circuitum complecteretur. EIV 140. stadia, habens centum portas. Primi Aegypti reges in ea habitauerunt. Graeci, ut unn Diodorus Siculus ait, uocauerunt eam Thebas, & Hebraei On, id quod ex Ezechiele notatur propheta. Ptolemaeus tamen Cosmographus, qui post Christum natum habitauit in Aegypto, facit ex On & Heliopoliduas ciuitates. Secun dum Strabonem fuit haec ciuitas olim sacerdotum habitatio, hominum Philosophiae & Astronomiae deditorum, qui multa habuerunt prius legia & libertates, id quod & Geneseos docet liber. In hac urbe dicitur fuisse Dionysius Areopagita, praesul Atheniensis discipulus diui Pauli, quo se disciplinae causa contulerat, cum Christus saluator mundi pateretur in cruce. Vnde uidens solis eclipsim, quae nulla ratione tunc fieri dehuit, dixit ad Apollophanem sophistam praeceptorem suum: Aut Deus naturae patitur, aut mun di machina dissoluetur. Fuit enim contra mundi ordinem, ut sol tempore oppositionis eclipsaretur. Memphis VI. Lib. Babylon, Cayrum. Memphis, s Emphis urbs Aegy pti regia uul go Messer

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
