# Cosmographia universalis 1133.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1133.5 to 1133.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1133.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1133.5

Et quamuis innumeram habeat populi multitudinem, abundat tamen omnib. rebus, praeter ligna, quae ibi in pondere uenduntur. Figura urbis allata & à me deformata, ostendet olim haec onm nia ad oculum. Anno Christi 1476. grassante peste in Cayro ad tres menses, mortui fuerunt aliquoti es una die uiginti millia hominum, undem agnitudo urbis & multitudo populi aestimari possunt. Sunt circiter octo milia hominum in ea, qui solum in camelis aquam ex Nilo in urbem deferunt, ut illam uendant in usum hominum et ad spargendum in plateis ad sopiendum puluerem pauimenti. Vartomannus tamen scribit, se hanc ciuitatem fama longe inferiorem inuenisse, neque Roma maiorem esse ambitu licet sit multo frequentior: sed fefelllit plures suburbanus ager, qui uicis prope innumeMemphis apidis templum olim habebat, qui idem est quod Osiris. ris dispergitur. rat autem hos qui & Serapis dictus, corpore niger, candida fronte, in tergore alba nota insignis, duplicibus pilis in cauda, & lingua cantharo notatus, quem certos uitae annos excedere Responsa dare non ut reliqua, oracula solitus erat, sed si manu oblatum panon licebat. pulum sumpsisset à consulentibus, secundos euentus atque omnia prospera decernebat. Si uero abnueret recipere cibum, indubio malo & memorandis cladibus casura diuinabat. Vnde cum à Germanico caesare pabulum oblatum renuisset, funestum omen & indubiam necem, quae paulò post secuta est, praenunciauit. Alebatur autem in septo quodam, & ante id septum aula quaedam ia cebat, in qua erat aliud septum matris eius. In eam aulam nonnunquam emittebatur, praesertim ut pere grinis ostenderetur. Videbatur autem per fenestram quandam in septo, & extra etiam si uellent.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
