# Cosmographia universalis 1135.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1135.5 to 1135.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.5

Plinius uerò uesanam illam fuisse dementiam scribit, quaesisse gloriam impendio nulli profuturo, praeterea fatigasse regni uires, cum tamen laus maior artificis esset, id quod & suprà in Creta indicauimus. Lemnius quoque labyrinthus similis fuit illis, columnis tantum 140. mirabilior fuit. Extantque adhuc, inquit Plinius reliquiae eius, cum Cretici Italicique nulla extent uestigia. Italicum uocant, quem fe cit sibi Porsenna rex Hetruriae sepulchri causa. De odorifera balsami herba. N sola Aegypto & nullo alio totius mundi loco aiunt nasci herbam quae praeciosum balsamum sudat. Creuit olim insola Hierichunte, sicut & suprà in descriptione Iudaeae indicaui. Forma eius haud multum absimile est Maioranae. Habet surculos oblongos cubitum tamen unum aut alterum non excedentes, atque in illis folia maioranae similia. Dioscorides scribit arbusculam eius tantum in Iudaea & Aegypto produci, folio rutae simili, candido tamen & perpetuo uirente: lachrymam colligi tam in caudice quàm in parte superna. Vulneratur modi cum cultello, & manat nobilis succus e plaga, quem opobalsamum uocant, longeque superat in suauitate balsamum illud, quod ex ramis exprimitur. Semen eius rubicundum est, sicut & cortex ramorum, redoletque odorem succi.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
