Latin
1136.1 to 1136.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1136.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hortus uero in quo herba ipsa crescit, distat itinere trium horarum à Cairo uersus Syriam, appellaturque Matterea cinctus muro &custode munitus, nec quisquam intromittitur nisi data pecunia. Qui ante du centos annos in hoc horto fuerunt peregrini, scilicet lerosolymitani, scribunt quinque in eo esse fontes quibus irrigatur. In Martio oleum potissimum colligitur ex uulnere caudici inflicto. Ex ramusculis uero superne truncatis &in aqua decoctis colligitur quoque oleum, sed quod prio ri in colore &uirture non respondet. Primum balsamum tantae est efficatiae, ut quamlibet car nem eo perunctam longo tempore à foetore praeseruet. Nostro tempore haec herba Cairi in hortis diuitum ciuium quoque plantari dicitur. Corallium crescit in mari rubro. Orallium, siue ut Theophrastus appellat, Curallium, alij Lithodendron, partim ex eo quòd in lapidem conuertatur, partim quod arbuscula sit, quamobrem &dendrite uocatum: nam ut res ipsa demonstrat, frutex est sub aqua marina uiridis &mollis, baccas habens similem cornis natiuis specie &magnitudine, item mol les sed candidas: aut resectus statim in aëre duratur: quare sci te Ouidius: Sic &Coralium in quo primum contigit auras Tempora durescit, mollis fuit herba sub undis Et quia mox ut in aërem profertu solet lapidescere, Gorgonia nominatur. Etenim Gorgonas in lapides uersas, fingunt poe tae. Sic Plinius de gemmis scribit. Gorgonia nihil aliud est quàm Corallium nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur. Non est autem Corallio unus color, sicuti nec alijs lapidibus, qui ex id genus succo intra terram concrescunt. Etenim si succus fuerit ruber, corallium rubrum nascitur. si candidus candidum, si niger nigrum. Omne tamen corallium priusquam re tibus fuerit euulsum aut ferro praecisum, uiride uidetur esse. Vt autem unus lapis ex diuersorum colorum succis ortus uarios habet colores, ita interdum unius corallij stirpes ramique partim sunt rubri, partim candidi, partim nigri. Quantum ad saporem attinet, corallium modice astringit: quod ad odorem, serè algae instar olet. Quoddam est durum, ut Gallicum, quoddam molle ut Campanum &Erythreum: aliud solidum, aliud fistulosum, aliud scabrum, quoddam plures ha bet ramos, quoddam paucos.