# Cosmographia universalis 1136.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1136.5 to 1136.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1136.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1136.5

Nascitur multis in locis, circa Orcades insulas, in Hetrusco sinti in Campano ante Neapolim, in Siculo mari circa Drepanum, in Africano circa Erythra, in ma ri Persico, in mari rubro circa Trogloditarum insulas, quod nigrum est. In medicina exiccat et refrigerat atque astringit. Cum aqua potum, sanguinem excreantibus medetur, & torminum malis. Medici eligunt rubrum, quod algae instar olet, quod facile teritur, quod aequabiliter con creuit, quodque ramosum est. Pelusium, quae & Damiata, & Eliopolis. llus fluuius multis ostijs à prima sui scissione labitur in mare, suntque singulis riuis sua nomina. Ostium illud quod propinquius est terrae sanctae, uocatur Pelusiacum, à Pelusio ciuitate adiacente, quae nostro tempore Damiata uocatur: ob quam ante trecentos annos Christiani grauissima bella gesserunt contra Sultanum, sicut & pro pter urbem lerosolymitanam. Nam anno Christi 1219. quum Chi istiani amisissent lerosolymam, Templarij & hospitalarij cum magno exercitu Christianorum nauigantes con tra hanc ciuitatem & oppugnantes, tandem ceperunt, inhabitaruntque biennio. Habes historia suprà in descriptione Terrae sanctae, sub titulo Noua expeditio in terram sanctam. Arsinoe & Crocodili ciuitas. SEcundum Strabonem Arsinoe ciuitas, prius Crocodilorum dicta fuit ciuitas. Quia Ae Dyptij in ea praefectura mirum inmodum colebant Crocodilum, qui sacer apud eos in lacu quodam seorsum nutriebatur, & sacerdotibus mansuetus uocabatur. Nutriebatur autem pane, carne & uino, quae à peregrinis afferebantur ad eiusmodi spectaculum uenientibus. Sub iungit autem Strabo, qui suo tempore beluam istam uidit. Hospes uir inter alios honoratissi mus, qui nobis sacra commonstrabat, ad lacum ueniens, placentulam & carnem assam, & quoddam mulsi uasculum ex coena attulit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
