Latin
FLOREN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1138
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuus enim in Babylonia, corpus eius per Ptolemaeum curiae suae magistrum du ctum fuit Memphim, &post paucos annos Alexandriam translatum. Vnde Augustus caesar post deuictum Antonium Alexandriam ueniens, Alexandri corpus reuerenter aspexit. Habuit Alexandriae situs chlamydis formam, muniebaturque undique aut incommeabili solitudine, aut importuoso mari, aut fluminibus, aut syluosis paludibus. Pulcherrima olim fuit, &nunc quoque bene munita est firmis &altis muris &turribus, sed intus plena est ruinis &desolationibus. Celeberrima indolorum phana habuit, necnon &Christianorum templa adhuc extantia. Multas quoque habuit regias aedes, quae &multam urbis partem occupabant. Nam quili bet regum illam pro libito uoluntatis aliquo ornamento decorabat. Et ubi aula Alexandri olim stetit, hodie columna ex uno lapide praecisa mirae altitudinis, capitellum habens acutum, quasi turris apparens posita est. Aiunt autem hanc urbem in circuitu habere octoginta stadia, &duplo fere maiorem esse Nurnberga. Quod autem Alexander singulari affectus suit ad hunc locum fauore, id fecit, situs eius delectatus &motus amoenitate. Ab uno enim latere habet mare mediteraneum, &ex opposita parte Mareotim lacum, quem alij Mariam uocant, &est ualde magnus. Sunt quoque in eum riui quidam ex Nilo deducti, per quos ab Alexan dria licet nauigio uenire usque Cairum. A Cairo uero patet iter terrestre usque ad mare Ru brum, &ex eo mari nauigatur in Arabiam, Persiam atque Indiam. A septentrione huius urbis pulcherrimum aiunt esse maris portum, in semicirculi figuram arcuatum, in cuius proquae ceu propugnaculum est ciuitatis. Claudit enim ferè spectu insula est Pharos nomine hunc portum, nisi quod utrinque angusti curipi seu canales ex mari ad ciuitatem transeunt, sed qui ob scopulos in fundo latentes, ualde procellosi &periculosi sunt ad nauigandum. Quapropter Ptolemaeus Philadelphus rex Aegypti ab ea insulae parte qua nauigatur in Syriam, maximis sumptibus fecit erigi turrim ex candidis lapidibus, quam 800. talentis tradunt constitisse, cuius usus fuit, nocturno nautarum cursui ignes ostendere, ad nuncianda uada porantusque introitum, sicut postea tales compluribus locis flagrare coeperunt, ut Puteolis ac Rauennae ad uitandum periculum etiam in corriuatione. Post aliquot annos quum