# Cosmographia universalis 1140

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1140

Inueniuntur ibi multi stru thiones, & Arabes propinqui adferunt multa struthio num oua atque in foro uendunt, quia sunt bona ad co medendum. Scribunt in itinerarijs suis Felix Vimensis, & Breitenbachius Moguntinus decanus, Alexandriae & alibi in Aegypto parari furnos plenos foramini bus, in quos reponuntur tria aut quatuor millia ouorum anserinorum, gallinaceorum, columbinorum & anatinorum, & fimo cooperto furno, prunae à longe ponuntur circum fimum, quarum lento calore oua ipsa sensim per fimum calefiunt ceu sub gallina, atque tandem simul excluduntur & pulli ex fimo gregatim procedunt, atque inde ad pascua ducuntur, & ex pascuis adforum. Ptolemaeus astronomorum princeps. ¶ Vit Ptolemaeus iste natione Alexandrinus, licet alij dicant eum esse Pheleudensem & quòd profecerit Alexandriae, cuius meridia ni in suis calculationibus perpetuam habuit rationem. Fuit autem liberalium artium ac Graecarum literarum studijs clarus, uixitque temporiribus Antonini & praedecessoris sui Adriani. In astro nomiae scientia priorum nulli cessit. Primus enim apud Graecos coeli rationem omnem diligentius explicuit, inuentaque ab Hipparcho instrumenta clarius monstrauit. Edidit magnam illam compositionem quam Almagestum uocant, in quo tot & tam diuersorum motuum coelestium rationem reddit per ecentricitates, epicyclos & contrarios diuersorum orbium motus. Ostendit unde luminarium eueniant eclipses, con Eiunctiones, oppositiones &c. Absoluto autem opere illo caelesti, uertit acumen ingenij sui ad orbem terrenum & cooperante Aegypti praefecto, quem Romani illuc ceu regem deputauerant, descripsit geogra phiam uniuersalem, distinxitque in uiginti sex tabulas particulares, quibus omnem habitabilis & cognitae quam terrae explicuit habitudinem, ostendens singularum refgionum populos, montes, flumina, maria, syluas & alia id genus quae in geographia considerantur, sine quorum cognitione, nemo uir doctus censeri potest, nisi uel summis labijs Ptolemaei gustauerit geogra phiam, generalemque orbis & habitudinis eius concen perit imaginationem. Nili maximi Aegypti fluminis descriptio. NIlus unus est ex maioribus totius orbis fluuijs, collectus ferè ex omnibus Africae am nibus, Lib. V nibus, qui omnes in hunc confluunt riuum, concreti ex montium niuibus atque magnorum lacuum & paludum occultis scaturiginibus, etiamsi apud ueteres magnum fuerit dubium de Prima Nili Nili prima origine. Nam sunt qui illum rectà ex Aethiopia aiunt in Aegyptum labi origo. sumpta origine ex resolutione niuium montis Lunae. Alij aliter sentiunt.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
