# Cosmographia universalis 1141.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1141.1 to 1141.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1141.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1141.1

Diodorus Siculus sic scribit: Nilus à meridie ad septentrionem fertur, ortus ex fontibus in extremis Aethiopiae finibus, ad quos propter aestus intemperiem nullus aditus fuit. Maximum omnium flumen, quum per uarias pluresque feratur regiones, magnos flexus facit, quandoque ad occidentem & Arabiam, quandoque ad occidentem & Libyam fluens. Plinius scribit, Iubam regem ortum eius primum deprehendisse ex paludibus montium inferioris Mauritaniae non procul ab oceano, ita ut primo ab occidente in orientem labatur, ac deinde in septentrionem conuersus septem ostijs in mare mediterraneum exeat. Incolae uocant lacum Nidilem. Arguit Lacus Nidilis. autem ex certis indicijs, nempe quòd in eo lacu ijdem inueniantur pisces, qui in Nilo ubi pertransit Aegyptum, quodque crocodilos nutriat aeque ut Nilus in Aegypto. Alij ue ro qui asserunt Nilum ex Aethiopia recta defendere in Aegyptum nituntur hoc argumen to. Aestiuo tempore quando sol est prope solstitium aestiuale & longissime recedit ab Australibus terris, Nilus habet consuetum suum alueum & cursum: quando uero post festum loannis baptistae sol reflectitur in meridiem, & aestas incipit apud interiores australes, resoluitur nix in montibus, quae interim quo sol abfuit è coelo descendit, incipitque tunc Nilus crescere & sensim inundare, affertque secum ex tam longinquis terris immensam molem aquarum, miramque pinguedinis copiam, ut totius Aegypti terra inde supra modum foecundetur & impinguetur, ut paulo post fusius dicam. Huic autem opinioni subscribit Claudius Ptolemaeus. Fieri tament potest ut utrique recte sentiant, nempe quòd Nilus ex interioribus Austri & Aethiopiae rectà uersus Aegyptum tendat, & nihiloninus ab occasu ex Getulia & Libya orientem uersus alius magnus fluuius cum accurrentibus riuis Nilum priorem petat, illi pisces, crocodi los & alia animalia sibi peculiaria communicet aque suppeditet, seque aequè ut prior fluuius pro In originibus Nilo uenditet. In originibus fluuiorum multa pendent ab opinionibus hominum. Habet fluuiorum Rhenus tres celebres amnes, qui omnes ex alpibus scaturiunt & quinque milliaribus supra multa dubia.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
