Latin
1141.5 to 1141.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1141.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Basileam in unum alueum conueniunt, &tamen uni soli datum est Rheni nomen, quum reliqui duo, singuli tam magni sint ut est amnis ille qui Rheni nomen accepit. Idem iudicium est de Danubij origine. Nam in Nigra sylua ubi initium sumit, multi confluunt torrentes, unumque iustum efficiunt amnem: &quem quaeso illorum signabo Danubij originem? Neces se est ut quem ueteres calculo suo uoluerunt esse primam scaturiginem, illius primordiam &ego Danubij fontem designem. De Nili incremento &decremento, Olus Nilus crescit tunc quando caetera flumina decrescunt. Incrementum eius à sol sticio incipiens aestiuo, usque ad aequinoctium, semperque nouum limum secum ferens. Rigat tum cultas regiones tum incultas, quanto tempore uelint agricolae. Aqua enim le niterfluente, facile eam paruis aggeribus arcent, inducuntque pro commodo terrae. Tan tam uero fertilitatem infert &agri colendi facilitatem, ut cum seuerint aut oues introdum xerint in campos ad conculcanda iacta semina aut aratro leui terram subduxerint, neque nisi quatuor aut quinque exactis mensibus ad messem redeuntes, breui tempore uberrimos fructus absque ulla impensa aut damno reportent. Alibi agricultura magno labore exercetur ac sumptu: soli Aegyptij minima impensa, labore tenui, fruges fertiles afferunt. Vineae quoque eodem rigatae modo, multo uino abundant. Terra inculta pecori ad pastum relicta, adeo exuberat herbis, Habitationes ut oues bis pariant in anno, bisque praebeant lana. Est Aegyptus plana &campestris. Quum urbes, Aegypti in aeuici, agricolarum mapalia in aggeribus sita, aquae inundationem deuitent, quippe quae in altiori ditis locis. loco sita sunt, tanquam Cyclades insulae in archipelago aspicientibus apparent. Terrestres beluae omnes quae in campis remanent, suffocantur aqua, quae euadunt adaltiora loca confugiunt. Peco ra inundationis tempore instabulis reclusa domi nutriuntur à colonis, ad id antea praeparato pastu. Vulgus remissis operib. rusticis ociosum epulis indulget ac uoluptati. Et quoniam plurima cura molestiaque olim urgebat accolas Nili inundatio, excogitata est in Memphi quaedam incrementi &mensurandi à regibus obseruatio, atque per epistolas urbibus &uicis significataIncipit Nilus crescere in nouilunio quod proxime sequitur introitum solis in cancrum nec desinit crescere quousque sol perueniat ad medium aut finem leonis: tunc sensim aqua rursum derescit, quoad sol egressus fuerit libram. Tunc enim Nilus concluditur ripis suis &terra exicca tur. Strabo scribit aquam in aestate ultra quadragesimum diem permanere &postea paulatim decrescere quemadmodum prius creuit. In diebus sexaginta omnino campus denudatur atque exiccatur, &quo citius exiccatur eo citius &aratur atque seritur.