Latin
1143.5 to 1143.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1143.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mos erat sacerdotum principi, iuxta aram hostijs deductis astante rege, magna uoce audiente populo ualetudinem prosperam omniaque bona precari, regi iusticiam in subdito colenti: narrare insuper paulatim regis uirtutes, in deos pietatem ac religionem, in honines humanitatem seruantis, tum illum continentem dicere, iustum magnique animi, ueracem, liberalem, poenas insuper mitiores quàm postularent errantis crimina exigentem, reddentem uero gratiam meritis ampliorem, plura his similia orans: tandem his execrationem in malos exequebatur. Tum regem culpa purgans, omne crimen in ministros, cui regi iniqua suaderent conijciebat. Quibus actis sacerdos ®em ad felicem dijsque gratam uitam hortabatur &simulad bonos mores, agendumque non quae suaderent mali, sed quae ad uirtutem maxime pertinerent. Demum quum rex dijs sacra fecisset, sacerdos quaedam ex sacris libris clariss. uirorum consilia actaque proferebat, quibus rex monitus, imperio pie ac iuste aliorum exemplo uteretur. Cibo uescebantur simplici, ut quorum mensae nihil praeter uitulum &anserem inferretur uini potandi certa statuta mensura erat, qua neque farciri uentrem neque inebriari possent. Mirabile uidetur reges Aegypti non ex uoluntate sed ex lege uitam priuatam egisse, sed multo mirabilius fuit, neque iudicandi neque pecuniam congregandi neque puniendi quenquam per superbiam aut iram aut aliam iniustam ob causam licentiam permissam, sed ueluti pri Neque id aegre ferebant, existimantes parendo legibus se beatos fore. uatos teneri legibus. Nam ab his qui suis indulgerent cupiditatibus multa censebant fieri, quibus damna periculaque subirent. Hac usi erga subditos iusticia reges, omnium beneuolentiam adeo assecuti sunt, ut nonsolum sacerdotibus sed singulis Aegyptijs maior regis quàm uxorum filiorumque aut aliorum principum salutis inesset cura.