# Cosmographia universalis 1145-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, DL ALIMIOTIA LP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1145-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1145-2

DL ALIMIOTIA LP interiori Libya. Ethiopia duplex est, una in Asia & altera in Afri, ca. Quae in Africa est, hodie India dicitur, & ad orientem solem Rubro & Barbarico mari alluiAtur, ad septentrionem Libyae & Aegypto contigua: ad occasum interiorem habet Libyam, ac reliqua parte qua austro iacet obuersa, alteri iungitur Aethiopiae, quae maior est & australior, sic appellata ab AeQuicthiope Vulcani filio, qui illi praefuit, ut Plinius ait. Monquid eius regionis est, sub meridiano cardine est. tuosa est circa occiduum, arenosa in mediterraneis, ad orientem deserta. Plurimas habet gentes, diuerso uultu Primi omnium mor. & monstruoso, specie horribiles. talium creduntur, uerissimique indigenae, & seruitutem nunquam experti. Semper genti libertas incolumis fuit. Primò deorum cultum apud eos institutum memorant, Tantus regibus ho primasque sacrorum ceremonias. nor, tantumque studium ab his tribuebatur, ut si quando aliqua corporis parte ex quauis causa debilitaretur rex, domestici homines sponte sua eandem partem debilitarent, turpe existimantes, rege claudo ac monoculo, & non amicos omnes claudlos aut unoculos esse. Plures syderis propinquitate nudi agunt, ouillis caudis pudenda obtegunt, pauci omnino pecorum uestiuntur pellibus. Alij subligacula capillis contexta ad medium corpus inducunt.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
