Latin
1147.5 to 1147.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1147.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum incedens bestia arbori pro pinquat, speculator in arbore latens &ex ea desiliens, manibus apprehensa cauda, pedibusque ad dextrum foemur oppositis, securi quae ex humero pendet leui dextera manu apprehensa, neruos dextri popliris crebris ictibus amputat, sinistra manu regens agile corpus, beluae conatus magna uelocitate effugit. Ele phas neruis abscisis, quandoque, quia haud facile se uertere potest, inclinatus in latus saucium, in teram ca dit, Aethiopemque secum trahens interficit. Quan doque ad arborem aut saxum hominem allidens ipso pondere quoad animam exhalat comprimit. Quidam elephantes dolore moti, quum insi dianti obesse nequeant, diffugiunt per campos, quoad continuis securis ictibus ab insidente caesi decidant. Tum concurrunt Aethiopum coetus, &ad huc uiuentis benstiae posterioris par tis carnes abscisas edunt. Nonnulli ex propinquis incolis absque ullo discrimine elephantos arte superant. Consueuit hoc animal quum a pascuis plenum redit dormitum proficisci, plurimum natura ab reliquis quadrupedibus diuersa. Non enim genu corpus flecti potest ad terram, sed arbori haerens dormit. Arborem elephantis adhaesione tum attritam tum sorde plenam ad uertentes ineolae, iuxta humum secant, ut tamen non nisi impulsa cadat. Deinde sui accessus uestigia ad ea loca delent, subito abeuntes, priusquam bestia ad somnum redeat. Elephas ui speri cibo plenus, ad notum cubile profectus, omnique mole sectae haerens arbori, statim unà cum ea ad terram prosternitur, &resupinus tota nocte iacet, quum se erigere nequeat. Aethiopes die ad locum accedentes absque periculo bestiam occidunt, taberna culisque ibidem erectis moram trahunt quoad animal sit absumptum. Acridophagi, id est, locustarum deuoratores. Vnt Acridophagi deserto contermini, homines paulo caeteris breuiores, macilenti ac supra modum nigri. Veris tempore Zephyrus ac Libycus uenti, infinitum penè locu starum ex deserto ad eos deferunt numerum. Hae permagnae sunt, sed colore alarum turpi ac squalido.