Latin
DL ALIMIOTIA LP
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1152
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem haec tam mirabilis animalium diuersitas sine uoluptate uideri non posset, nec uul gare Africae esset decus siue secundum naturam siue contra eam generatio eorum fieret, ni si inter ea tot nociua inuenirentur animalia, potissimum basilisci &catoblepae, quae parua sunt animalia, &tamen solo uisu interficiunt hominem. Est &scorpius minutum animal, at nihil nocentius habet Libya: ut taceam hic quanta pericula et exitia uiatores incurrant pro pter uenenatos serpentes, saeuos leones, pardos &alia nocentia animalia. Salustius scribit animalia in Africa plures interficere homines, quàm morbis intereant. Abundat etiam Africa interior genere simiarum, quae &quàmplurimae &praegrandes sunt. His uenatione capiendis ars ex beluae ipsius natura excogitata est. Sunt enim rerum quascumque fieri uiderint, imitandi plurimum studiosae. Quumque ualido corpore &animi sagacitate praestent, haud facile uiribus comprehendi possunt. Igitur è uenatorum turba quispiam melle sibi ocu los perungere, alius (beluis haec omnia uidentibus) calciamenta sibi induere, nonnulli alij specula capitibus solent applicare. Calciamentis innectuntur laquei, atque ita ea discedentes relinquunt. Pro melle uiscum supponunt, &speculis adijciunt funes, quibus attrahi possint. Simiae uerò post uenatorum abitum conantur ea quae uiderunt facere &ipsae sed frustra. Cilia enim quibus oculi reguntur uisco adglutinantur, pedesque laqueis impediti &corpora uincta remanent, &sic capiuntur.