# Cosmographia universalis 1152-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SENOVA AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1152-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1152-2

SENOVA AFRICA. hoc est, recens eius inuestigatio. VIrcumnauigatur quidem hodie tota Africa, ab Hispania scilicet ad Aegyptum, & ab Hispania ad Calechut, at mediterranea eius loca non sunt usquequaque cog jnita, nisi quantum constat de Preto loanne atque eius regno, quod in interioribus Africę partibus esse aiunt. De alijs uerò regnis mediterraneis, quae non extenduntur ad Oceanum nihil aut parum inuenimus scriptum. Vt autem ordine quodam nouae Africae terram describam, incipiam propè Aegyptum & à mari rubro, atque secundum maris mediterranei littora Africana pergam recta ad Mauritaniam, quae est è regione Hispanię, potissimum Granatae, atque hinc gyrabo in meridiem per oceanum, quousque rursus ex austri penetralibus rediero ad sinum Arabicum, qui est mare rubrum. Vitimo uerò nonnihil scribam de regno Preto ioannis, qui in interioribus Africae suam dicitur habere mansionem. Primum itaque adijciemus animum ad Aeg. ptum ut illam lustremus secundum eius situm, ciuitates, fertilitatem, administra tionem reipublicę &c. Sed quia suprà haec satis diligenter & abunde commemorauimus, re licta Aegypto & praeterita Barbaria quae Aegypto succedit, transitis quoque regnis Tuneti, Argierae, Feis, Marochiorum, quorum omnium iam mentionem fecimus, migrabimus ad Herculis columnas, ubi superatis Sibilliae angustijs ingrediemur latissimum oceani cam pum, reflexoque in austrum gressu, occurrunt plurimae insulae, inter quas prima est, quae uocatur Sacer portus, estque parua sed supra modum fertilis. Nam proferttriticum & alia frumenti genera: nutrit quoque boues, uaccas & porcos, & tota terra plena est cuniculis.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
