Latin
1155.1 to 1155.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1155.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
niuntque quodam signo. Et ubi recesserint aduentant alij Nigritae qui cognosci nolunt, ne que aliorum colloquia admittunt, &accedunt cum suis nauibus, uisoque sale pondus quoc dam auri prope aceruum salis ponunt, prout sibi congruere commertio uidetur, nec ab aequitate absonum, &mox recedunt, salem &aurum relinquentes. Nigritae uerò qui tantisper recesserant redeuntes: unusquisque aceruum suum inuisit, &ubi aurum dimissum pla cuerit, auferunt illud, salemque relinquunt &abeunt non reuersuri. Si uerò conditio auri re licti non placuit, utrumque dimittunt, aurum &salem &iterum abeunt, paulopost reuersuri. At Nigritae qui cognosci nolunt, rursus accedunt, &eos aceruos à quibus sublatum au rum uident, auferunt, aut eis quibus adhuc relictum est aurum, addunt nonnihil auri, uel suum aurum (si ultra addere non libet) asportant sale relicto. Et hoc modo sua commercia exercent, ut alter alterum non uideat ueteri instituto. Est autem his Nigritis operepraecium salem sic conduce re &humeris ferre, quoniam quadrupedibus ferè omnibus carent, id quod soli efficit iniquitas, quòd aut pa rum fert herbae, aut si fert, id totum est pestilens, atque ideo salis modicum aqua liquefactum singulo die hau riunt, &hoc est eis pro medicina &remedio praesentaneo. Nunquam pluit apud eos nisi in Augusto, Septembri &Octobri. Caeterum uiri qui sic ueniunt &commutant aurum pro sale sine loquela, dicuntur esse nigerrimi &procerae staturae, habentes labrum inferius promissum ad pectus usque, rubrum &introrsus exul ceratum perinde ut sanguis exeat, superius uerò paruum instar nostri, fitque propterea ut dentes omnes appareant, quos habent nostris grandiores, duos etiam habent hinc &hinc reliquis eminentiores. Putanturque eis sic labra putrefieri ob ardorem torridae plagę, &ideo sale sibi medentur. De sinu Senegae, fluminis &adiacente regione. TNter Azanegos &Nigritas longe ultra Caput album miliarijs scilicet Germ. 90.