# Cosmographia universalis 1155.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1155.5 to 1155.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1155.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1155.5

aut 100. peruenitur ad Senegam flumen, quod disterminat Nigritas ab Azanegis. Separat enim aridam & sterilem tellurem, hoc est, desertum ab irrigua & feraci terra Nigri tarum, influitque duobus ostijs in mare. Id autem miratu dignum est, quòd trans flumen illu d homines sunt nigerrimi, procerae staturae ac habilissimi corporis, & omnis illicregio uiret ac uernat pomiferis arboribus referta. At citra fluuium contrarias uices cernas, uide licet homines subcinericij coloris, & staturae contractioris. Hoc flumen ferunt à Nilo de riuari, easdem enim uices habet cum Nilo. Nam sicut ille Aegyptum, ita hic Aethiopiam reddit irriguam. Regio horum Nigritarum qui primo loco regnum Senegae obtinent, hi sunt in introitu regni Aethiopiae. Inopes sunt ferè omnes incolae, nullas habent urbes, ruscula uerò & mapalia citius quàm domos, quandoquidem calcem non habent, qua parietes serruminentur. Carent lapidibus & angusta est regio. Regi licet tot ducere uxores quot uo luerit. Itidem regulis licet & indigenis omnibus, modo alere queant. Mancipia agros colunt & alia nauant quae ad rem familiarem spectant. Habent boues tam mares quàm foeminas, quibus arant tellurem. Non Christum sed Mahumetem colunt. Nudi propè incedunt nisi quod pro subligaculis coriocaprino utuntur, hoc pudenda cooperiunt. At principes & locupletiores omnes camisijs cotoneis utuntur, quoniam regio pannis huiusmodi abundat, & ex filis mulierum pensa fiunt. Mulieres partem corporis superiorem, id est, à capite usque ad cincturam nudam circumferunt: inferiorem uero sindone usque ad crura media cooperiunt. Pedibus ambulant nudis & aperto capite incedunt: quia sunt ibi calores eximij, nec unquàm magis algent uel bruma, quàm Hispani Aprilimense.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
