Latin
1159.5 to 1159.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1159.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si deprehenderint episcopum aut clericum filium habere nothum, is ab omni bus beneficijs ac sacris ordinibus abdicatur, quorum bona, si sine legitima prole discesse rint, ad Preto loannem &non ad patriarcham ueniunt. Monachi ueron uxores non ducunt. De baptismo eorum &aliis sacramentis. TN memoriam baptismi Christi baptisantur isti Christiani singulis annis in epiphania domini, non quòd credant ad salutem necessarium, sed propter saluatoris laudem ac gloriam. Habent etiam, ut aiunt, à temporibus regine Saba circumcisionem, quam in hunc Ausque diem seruant. Eadem quoque regina, quae Maqueda fuit proprio nomine uocata, ut luit quòd et mulieres circumciderentur, deducta ad id ea ratione, ut quemadmodum uiri prę putium habent, eodem modo mulieres etiam quandam glandulosam carnem, quam nym pham uocant, in genitalibus habent, non ineptam characteri circumcisionis accipiendo: id quod fit tam in masculis quàm in foeminis ad octauum diem. Cęterum post circumcisionem masculi baptisantur ad quadragesimum diem, mulieres uerò ad octogesimum, nisi aliqua interuenerit ęgritudo, ut opus sit festinatione. Ea etiam die qua haptisantur, accipiunt corpus domini sub exigua specie panis. Haec omnia dicunt se habere ex libris Synodorum apostolorum. Credunt quoque quòd infantes Christianarum mulierum electi &consecrari ex corporibus &sanguinis Christi communicatione. Nam foeminae grauidae eum assu munt corpus Christi, infans capiens inde nutrimentum fit sacratus. Quoniam sicut infans existens in utero, ex eius matris affectibus contristaturac laetatur, sic etiam ex matris nu trimento nutritur. Haec illi, nisi interpres errauerit. Confirmationem &extremamolei unctionem non habent pro sacramento, neque comedunt ex lege ac apostolorum instituto cibos immundos. Confessionem habent &à confessore poenitentiam accipiunt.