# Cosmographia universalis 1160

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SENOVA AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1160

Statim autem ut peccauerint, currunt ad pedes confessoris, & illic accipiunt corpus Christi & sanguinem eius sub utraque specie. Non conseruant sacramentum eucharistiae in templis, nec aegroti corpus dominicum accipiunt nisi dum conualuerint, qui nemini datur nisi in templo. Presbyteri & monachi & omnes ecclesiae ministri apud eos suo labore uiuunt, quia ecclesia nullas habet decimas, ha bet tamen prouentus & agros, quos clerici & monachi fodiunt, nec alias habent eleemosynas, pręter eas quae gratis intem plis offeruntur pro exequijs mortuorum & alijs pijs rebus. in templis eorum singulis diebus una tantum celebratur missa, nec plures celebrare licet, & non ostenditur sacramentum ut Romae fit (sic loquuntur illi,) nec pro remissione animarum fit missa, sed mortui cum crucibus & orationibus sepeliuntur. Sanctificant etiam sabbatum sicut Iudaei. Patriarcham eligunt monachum ordinis diui Antonij haeremitae, cuius praecipuum est officium sacros ordines dare, quos nemo praeter illum dare aut auferre potest. Is nullum episcopatum aut ecclesiae beneficium in ullos confert, sed id solum ad Preto loannem spectat, qui omnia pro suo arbitrio dispensat. Ipsi uocant patriarcham Abun nam & imperatorem suum loannem Belul, id est, praeciosum seu altum loannem, si interpres nos hic non fallit. Regnorum & imperij successio non in filium maximum natu transmittitur, sed ad eum in quem pater id uult conferre. Non habent monetam praeter peregrinam aliunde inuectam, sed aurum & argentum pro pondere datur atque accipitur. Imperator ip se dicitur semper in castris & tentorijs uersari, sicut & nobilitas eius continuo se in rebus militaribus exercet. Sunt & in hac re superstitiosi, quòd non datur potestas adeundi templumnisi nudis pedibus. Dicuntur undique habere hostes fidei cum quibus pugnant.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
