# Cosmographia universalis 12-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/12-2

Cap. XVII. Nte multa tempora experti & docti uiri diuiserunt totam terram in tres portiones tametsi inaequales. Vnam appellauerunt Europam, alteram Africam, & tertiam Asiam Ex his Europa minima habetur & Asia maxima. India annumeratur Asiae. EuroApam & Asiam aiunt sottitas haec nomina, à duabus mulieribus sic appellatis. Europam dicunt fuisse filiam regis Agenoris, quam lupiter è Phoenicia forma bouis aut uitu li raptam abduxit in Cretam. Asiam asserunt reginam fuisse Asiaticae terrae, & filiam Oceani atque Thetidis. Alijs aliud placet, nempe nomen illud deductum ab Asio, qui filius fuit Manei & Lydi. Porrò Africa sortita est secundum quosdam hoc uocabulum ab Afro, qui filius fuit Abrahae ex Cetura & expugnauit Libyam, deuictisque hostibus consedit ibi. Alij ue ro huius nominis aliam afferunt rationem, nempe quòd ea regio sit sine frigore, ut sit e priuatiua litera, qopiκη uerò horror frigoris. Sed non est disputandum de uocabulis quando dere ipsa constat. Iam itaque ut terrae & partium eius dispositionem memoria teneas, in tuere tabulam seu typum mundi uniuersalem, & aduerte primò Europam ipsam in qua uersamur, quae ab Africa separatur per mare Mediterraneum, & ex parte quoque ab Asia.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
