# Cosmographia universalis 125.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 125.5 to 125.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/125.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/125.5

exortus nebulo quidam perturbauit omnem Flandriam Hannoniamque, ausus scilicet se mentiri Balduinum lohannae omitissae Flandriae patrem apud uulgus nunquam non mobile, eo quod statura corporis, & linea sentis haud admodum male Balduinum referret. Veniensque Copendium cum magno comi lis toga uestitus rubra, albamque dextra gerens uirgam, ab episcopo Bellouacorum puue interrogatus, quo loco in uerba iurasset Philippi regis, item abs quo atque ubi balteo pinsignitus, ubi loci ac quo die celebrasset sponsalia cum Maria Campana, haerens aestuansque nodi, illum obmutuit, deinde tridui petijt spacium ad respondendum. Ob haec aliaque huiusiliu pro impostore habitus, fide qua uenerat dimissus est, & fugiens uenit in Burgundiam, ecaptus uenditus est lohannae comitissae 400. marcis argenti. Tum se aperire coanonletur suam audaciam & nequitiam, traductusque per omnia oppida Flandriae & Hanlamscausaque eius Insulae in iudicio cognita patibulo strangulatur. Vulgus tamen lohanpendisse patrem suum fabulabatur, eumque tam foedum de muliere optima in hanc nostram Plen. hemonia transmist rumorem. Pronum est semper uulgus indocile ad stultas falsasque conci asopiniones. Anno 1226. interuentu Blanchae reginae Ferdinandus comes Flandrię Praes CVnculis est solutus, post annos scilicet 12 ac quinque menses quam fuerat captus grauissimis scriptis conditionibus. Mortuus est deinde Ferdinandus anno 1233. lohanna uerò relicta aoranno 1237. nupsit Thomae fratri comitis Sabaudiae, quę & ipsa mortua est anno 1244. *22 Margarira soror lohannae principis, nupsit post mortem Bochardi primi mariti, de quo sam scripsimus, Guilelmo Dampetrę Burgundici sanguinis uiro, genuitque Guilelmum, Guido sem, loliannem & Mariam, maritus uerò obijt diem suum anno 1241. Margarita autem post mortem ororis & mariti successit in regnum, coepitque cum filio natu maximo prudenter ac strenue gu inc essare. Initio tamen administrationis, Friderici Caesaris & Leodiensis episcopi, offensam currisse memoratur, eo quod iureiurando se illis non deuinxisset, deque Hannonia fidem in tempo se noniurasset.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
