# Cosmographia universalis 128-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/128-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/128-2

Haec illa est Batauae non ultima gloria gentis,
Amnis cui nomen cui cataracta dedit.
Dicta prius Damum, raris habitata colonis.
Cum contenta casis rustica uita fuit.
Hinc Aemsteldamum iam facta celebrior, utque
Fortunae, creuit tempore nomen item.
Vrbs benè nota propè atque procul distantibus oris.
Dotibus innumeris suspicienda bonis.
Diues agri, diues praeciosae uestis & auri.
Vt pleno cornu copia larga beet.
Quod Tagus atque Hermus uehit & Pactolus, in unum
Verè huic congestum dixeris esse locum.
Relii

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
