# Cosmographia universalis 13-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/13-2

Cap. XVIII. Vemadmodum coelum per suos circulos maiores, obliquè uel rectè sese intersecar tes, (quorum quidam trahuntur à polo in polum, ut sunt meridiani, alij uerò ab occ. sidente transeunt in orientem,) diuitur in 360 gradus, ita in terrae diuisione utimu quoque hac partitione, ob id potissimum quod terra in centro mundi collocari de– prenhensum sit, & neutrorsum inclinari inueniatur. Per duos polos intellige in Poli mundi. coelo duo r uncta ex opposito collocata, in quibus coelum singulis 24 horis semel reuol Axis, uitur. Et hîc oportet te imaginari lineam, aut si mauis stilum aliquem ferreum, qui transeat à polo in polum, & is utique pertransibit centrum terrae, & in superficie terrae sup ingressu & egressu deuorabit duo puncta, quae polis coeli recte supponentur, uocabunturque poli terrae, unus est in septentrione & alius in austro. Per hos duos polos trahuntur multae lineae circulares, ut figura adiecta ostendit, (habes & in typo mundi uniuersali huiuscemodi figurationem) & hę lineae uocantur meridiani, ob id Circuli mequòd omnes ciuitates & regiones quę sub uno locantur ridiani, circulo meridiano, quantumlibet latitudine distent, hoc est, una teneat situm in aquilone & alia in meridie, habent tamen simul & semel meridiem, habent etiam eadem hora eclypses, coniunctiones & oppositiones luminarium. Quod ut recte intelligas, inspice generalem mundi tae pum, & elige tibi certum aliquem circulum meridianum: sit autem 30 aut 40 non refert, & eius tractum aduerte ab Eu ropa per mare in Africam, & omnes quas uideris ei oppo sitas ciuitates, habebunt unum meridiem, hoc est, in eo teporis momento quando hic Basileae est meridies, simul ha bebunt meridiem omnes aliae ciuitares quę sunt sub meridiano Basiliensi, e iam si mille milia ribus distent à Basilea uersus meridiem aut septentrionem. Itaque cum Basiliensibus simul meridiem habent Argentinenses, Spirenses, Monasterienses in Vuestphalia, Groningenses in Frisia, si ieris ad aquilonem: sin meridiem respexeris, communicabunt nobiscum in meridie & media nocte incolae Pedemontis, Sardiniae, Numidiae & Africaeminoris. Quado autem duę Ciuitates longi tudine diffecluitates locantur sub duob. diuersis circulis meridianis, habitatores earum non simul habent meridiem, sed unius meridies anticipatur & alterius tardior erit, iuxta quod circuli illi multam a rentes. se dissident.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
