# Cosmographia universalis 13

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/13

Nam mare illud reflectitur in septentrionem, ubi alia & alia sortitur nomina, in extremitate scilicet aquilonari, Pontus dictus Euxinus, ubi & insignis ille fluuius Tanais in ipsum labitur, separatque in plaga orientis Asiam ab Europa. Hîc tu ipse facile colligere potes, si Pontus Euxinus pertingeret usque ad mare septentrionale, Europa iam insula esset, undique mari circumscripta. Deinde uides quoque Europam reliquis partibus minorem Europa. esse, si spectes magnitudines trium partium, at non est propterea illis inferior in omnium ferum affluentia, quum ob naturalem temperiem habeat excellentem fertilitatem, clementiorique fruatur coelo ad proferendum frumentum, uinum, & arborum fructus. Nul/Europae fer la ferè habet deserta loca, ubique terra culturae apta, omnia loca pulchris ciuitatibus, arci/tilitas. bus, oppidis & castellis decorata, hominesque in hac terrae parte nati & educati, Africae & Asiae indigenis multò robustiores inueniuntur. In quot deinde priuatas regiones haec F ropa distribuatur, infrà ostendam. Caeterum quomodo Africa à reliquis partibus sequ stretur, poteris quoque in uniuersali mundi typo deprehendere. Cingitur enim mari u que ad orientalem plagam, ubi mare Rubrum ipsam dispescit ab Asia. Quid per circulos & lineas in regionum tabulis significetur, praesertim in tabula generalis descriptionis mundi: & primùm explicabitur circulus meridianus,

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
